Liber quartus
CAPITULA
aldatu1. SIBI IUCUNDISSIMUM ESSE QUOD
CLARAM LUCEM MORTALIBUS OSTENDAT
29. DE SIMULACRIS
98. DE IMAGINIBUS
116. QUAM PARVA SINT ANIMALIA
127. ESSE ITEM MAIORA
131. DE NUBIBUS ET SIMULACRA GIGNI
176. DE CELERITATE
230. TACTU VIDERI
269. ULTRA SPECULUM CUR VIDEATUR
312. EX TENEBRIS IN LUCE QUAE SINT VIDERI
ET RUSUM EX LUCE QUAE SUNT IN
TENEBRIS VIDERI NON POSSE
326. PLURES IMAGINES CUR FIANT
353. DE TURRIBUS
364. DE UMBRA HOMINIS
387. DE VISU
476. DE VERO SENSU QUARE
COGNOSCATUR
513. DE FALSO SENSU
524. DE AUDITIS
526. CORPOREAM ESSE VOCEM
572. DE VOCIS IMAGINIBUS
595. QUA VISUS NON TRANET VOCEM
TRANARE
615. DE SAPORE
633. QUARE ALIA ALIIS CONTRARIA
SINT
673. DE ODORE
722. DE ANIMI MOTU
779. QUARE QUOD LIBUERIT STATIM
COGITEMUS
836. PRIUS OCULOS LINGUAM AURES ESSE
NATA QUAM EORUM USUM
877. DE MOTU MEMBRORUM HOC EST
DE AMBULANDO
907. DE SOMNO QUEM AD MODUM FLAT
962. DE SOMNIIS
1030. DE REBUS VENERIIS
LIBER QUARTUS
aldatuAuia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. Iuuat integros accedere fontis
atque haurire, iuuatque nouos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam
unde prius nulli uelarint tempora Musae; 5
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsoluere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Id quoque enim non ab nulla ratione uidetur; 10
nam ueluti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flauoque liquore,
ut puerorum aetas inprouida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum 15
absinthi laticem deceptaque no capiatur,
sed potius tali pacto recreata ualescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque uidetur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
uolgus abhorret ab hac, uolui tibi suauiloquenti 20
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle,
si tibi forte animum tali ratione tenere
uersibus in nostris possem, dum percipis omnem
naturam rerum ac persentis utilitatem. 25
Atque animi quoniam docui natura quid esset
et quibus e rebus cum corpore compta uigeret
quoue modo distracta rediret in ordia prima,
nunc agere incipiam tibi, quod uehementer ad has res
attinet, esse ea quae rerum simulacra uocamus; 30
quae, quasi membranae summo de cortice rerum
dereptae, uolitant ultroque citroque per auras,
atque eadem nobis uigilantibus obuia mentes
terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
contuimur miras simulacraque luce carentum, 35
quae non horrifice languentis saepe sopore
excierunt; ne forte animas Acherunte reamur
effugere aut umbras inter uiuos uolitare,
neue aliquid nostri post mortem posse relinqui,
cum corpus simul atque animi natura perempta 40
in sua discessum dederint primordia quaeque.
Dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
mittier ab rebus, summo de cortice eorum.
Id licet hinc quamuis hebeti cognoscere corde.
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum 45
qualia sint et quam uariis distantia formis
sponte sua uolitent aeterno percita motu
quoque modo possit res ex his quaeque creari,
nunc agere incipiam tibi, quod uehementer ad has res
attinet, esse ea quae rerum simulacra uocamus, 50
quae quasi membranae uel cortex nominitandast,
quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
cuius cumque cluet de corpore fusa uagari. ÷÷
Principio quoniam mittunt in rebus apertis
corpora res multae, partim diffusa solute, 55
robora ceu fumum mittunt ignesque uaporem,
et partim contexta magis condensaque, ut olim
cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
et uituli cum membranas de corpore summo
nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens 60
exuit in spinis uestem; nam saepe uidemus
illorum spoliis uepres uolitantibus auctas.
Quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
ad rebus mitti, summo de corpore rerum.
Nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant 65
quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas;
praesertim cum sint in summis corpora rebus
multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
quo fuerint et formai seruare figuram,
et multo citius, quanto minus indupediri 70
pauca queunt et <quae> sunt prima fronte locata.
Nam certe iacere ac largiri multa uidemus,
non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
uerum de summis ipsum quoque saepe colorem.
Et uolgo faciunt id lutea russaque uela 75
et ferrugina, cum magnis intenta theatris
per malos uolgata trabesque trementia flutant;
namque ibi consessum caueai supter et omnem
scaenai speciem, patrum coetumque decorum
inficiunt coguntque suo fluitare colore: 80
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
omnia conrident correpta luce diei.
Ergo lintea de summo cum corpore fucum
mittunt, effigias quoque debent mittere tenuis 85
res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
Sunt igitur iam formarum uestigia certa
quae uolgo uolitant subtili praedita filo
nec singillatim possunt secreta uideri.
Praeterea omnis odor fumus uapor atque aliae res 90
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
ex alto quia dum ueniunt intrinsecus ortae
scinduntur per iter flexum, nec recta uiarum
ostia sunt qua contendant exire coortae.
At contra tenuis summi membrana coloris 95
cum iacitur, nil est quod eam discerpere possit,
in promptu quoniam est in prima fronte locata.
Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
quaecumque apparent nobis simulacra, necessest,
quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, 100
exin imaginibus missis consistere eorum.
[nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.]
Sunt igitur tenues formarum illis similesque
effigiae, singillatim quas cernere nemo 105
cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
reiectae reddunt speculorum ex aequore uisum,
nec ratione alia seruari posse uidentur,
tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
Nunc age, quam tenui natura constet imago 110
percipe. Et in primis, quoniam primordia tantum
sunt infra nostros sensus tantoque minora
quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
cunctarum quam sint subtilia percipe paucis. 115
Primum animalia sunt iam partim tantula, quorum
tertia pars nulla possit ratione uideri.
Horum intestinum quoduis quale esse putandumst?
quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
quantula sunt? quid praeterea primordia quaeque 120
unde anima atque animi constet natura necessumst,
nonne uides quam sint subtilia quamque minuta?
Praeterea quaecumque suo de corpore odorem
expirant acrem, panaces, absinthia taetra
habrotonique graues et tristia centaurea, 125
quorum unum quiduis leuiter si forte duobus
* * *
quin potius noscas rerum simulacra uagari
multa modis multis nulla ui cassaque sensu?
Sed ne forte putes ea demum sola uagari,
quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt, 130
sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
constituuntur in hoc caelo qui dicitur aer,
quae multis formata modis sublime feruntur, 135
ut nubes facile interdum concrescere in alto 133
cernimus et mundi speciem uiolare serenam 134
aera mulcentes motu. Nam saepe Gigantum 136
ora uolare uidentur et umbram ducere late,
iterdum magni montes auolsaque saxa
montibus anteire et solem succedere praeter,
inde alios trahere atque inducere belua nimbos. 140
Nec speciem mutare suam liquentia cessant
et cuiusque modi formarum uertere in oras.
Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
* * *
semper enim summum quicquid de rebus abundat 145
quod iaculentur. Et hoc alias cum peruenit in res,
transit, ut in primis uitrum. Sed ubi aspera saxa
aut in materiam ligni peruenit, ibi iam
scinditur ut nullum simulacrum reddere possit.
At cum splendida quae constant opposta fuerunt 150
densaque, ut in primis speculum est, nil accidit horum.
Nam neque, uti uitrum, possunt transire, neque autem
scindi; quam meminit leuor praestare salutem.
Quapropter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
Et quamuis subito, quouis in tempore, quamque 155
rem contra speculum ponas, apparet imago;
perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
Ergo multa breui spatio simulacra genuntur,
ut merito celer his rebus dicatur origo. 160
Et quasi multa breui spatio summittere debet
lumina sol ut perpetuo sint omnia plena,
sic ab rebus item simili ratione necessest
temporis in puncto rerum simulacra ferantur
multa modis multis in cunctas undique partis; 165
quandoquidem speculum quocumque obuertimus oris,
res ibi respondent simili forma atque colore.
Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
tempestas, perquam subito fit turbida foede,
undique uti tenebras omnis Acherunta rearis 170
liquisse et magnas caeli complesse cauernas,
usque adeo taetra nimborum nocte coorta
inpendent atrae formidinis ora superne;
quorum quantula pars sit imago dicere nemost
qui possit neque eam rationem reddere dictis. 175
Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur
et quae mobilitas ollis tranantibus auras
reddita sit, longo spatio ut breuis hora teratur,
in quem quaeque locum diuerso numine tendunt,
suauidicis potius quam multis uersibus edam; 180
paruus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
Principio persaepe leuis res atque minutis
corporibus factas celeris licet esse uidere.
In quo iam genere est solis lux et uapor eius 185
propterea quia sunt e primis facta minutis
quae quasi cuduntur perque aeris interuallum
non dubitant transire sequenti concita plaga.
Suppeditatur enim confestim lumine lumen
et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur. 190
Quapropter simulacra pari ratione necesse est
inmemorabile per spatium transcurrere posse
temporis in puncto, primum quod paruola causa
est procul a tergo quae prouehat atque propellat,
quod superest, ubi tam uolucri leuitate ferantur; 195
deinde quod usque adeo textura praedita rara
mittuntur, facile ut quasuis penetrare queant res
et quasi permanere per aeris interuallum.
Praeterea si, quae penitus corpuscula rerum
ex altoque foras mittuntur, solis uti lux 200
ac uapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
per totum caeli spatium diffundere sese,
perque uolare mare ac terras caelumque rigare,
quid quae sunt igitur iam prima fronte parata
cum iaciuntur et emissum res nulla moratur? 205
Quone uides citius debere et longius ire
multiplexque loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis peruolgant lumina caelum?
Hoc etiam in primis specimem uerum esse uidetur
quam celeri motu rerum simulacra ferantur, 210
quod simul ac primum sub diu splendor aquai
ponitur, extemplo caelo stellante serena
sidera respondent in aqua radiantia mundi.
Iamne uides igitur quam puncto tempore imago
aetheris ex oris in terrarum accidat oras? 215
Quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
corpora quae feriant oculos uisumque lacessant.
Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
frigus ut a fluuiis, calor ab sole, aestus ab undis
aequoris exesor moerorum litora circum; 220
nec uariae cessant uoces uolitare per auras.
Denique in os salsi uenit umor saepe saporis;
cum mare uersamur propter, dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
Usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter 225
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper
cernere, odorari licet et sentire sonare.
Praeterea quoniam manibus tractata figura 230
in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
cernitur in luce et claro candore, necessest
consimili causa tactum uisumque moueri.
Nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
commouet in tenebris, in luci quae poterit res 235
accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
Esse in imaginibus qua propter causa uidetur
cernundi neque posse sine his res ulla uideri.
Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
undique et in cunctas iaciuntur didita partis; 240
uerum nos oculis quia solis cernere quimus,
propterea fit uti, speciem quo uertimus, omnes
res ibi eam contra feriant forma atque colore.
Et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
efficit ut uideamus et internoscere curat. 245
Nam cum mittiur, extemplo protrudit agitque
aera qui inter se cumque est oculosque locatus,
isque ita per nostras acies perlabitur omnis
et quasi perterget pupillas atque ita transit.
Propterea fit uti uideamus quam procul absit 251
res quaeque. Et quanto plus aeris ante agitatur 250
et nostros oculos perteget longior aura, 252
tam procul esse magis res quaeque remota uidetur.
Scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
quale sit ut uideamus et una quam procul absit. 255
Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
cur, ea quae feriant oculos simulacra uideri
singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
Ventus enim quoque paulatim cum uerberat et cum
acre fluit frigus, non priuam quamque solemus 261
particulam uenti sentiere et frigoris eius, 260
sed magis unorsum, fierique perinde uidemus 262
corpore tum plagas in nostro tamquam aliquae res
uerberet atque sui det sensum corporis extra.
Praeterea lapidem digito cum tundimus ipsum 265
tangimus extremum saxi summumque colorem,
nec sentimus eum tactu, uerum magis ipsam
duritiem penitus saxi sentimus in alto.
Nunc age, cur ultra speculum uideatur imago
percipe; nam certe penitus semota uidetur. 270
Quod genus illa foris quae uere transpiciuntur
ianua cum per se transpectum praebet apertum,
multa facitque foris ex aedibus ut uideantur.
Is quoque enim duplici geminoque fit aere uisus.
Primus enim citra postes tum cernitur aer, 275
inde fores ipsae dextra laeuaque secuntur,
post extraria lux oculos perterget et aer
alter et illa foris quae uere transpiciuntur.
Sic ubi se primum speculi proiecit imago,
dum uenit ad nostras acies, protrudit agitque 280
aera qui inter se cumquest oculosque locatus,
et facit ut prius hunc omnem sentire queamus
quam speculum. Sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum,
continuo a nobis in eum quae fertur imago
peruenit et nostros oculos reiecta reusit 285
atque alium prae se propellens aera uoluit
et facit ut prius hunc quam se uideamus: eoque
distare ab speculo tantum semota uidetur.
Quare etiam atque etiam minime mirarier est par,
* * *
illis, quae reddunt speculorum ex aequore uisum, 290
aeribus binis quoniam res confit utraque.
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
in speculis fit ut in laeua uideatur eo quod
planitiem ad speculi ueniens cum offendit imago,
non conuertitur incolumis, sed recta retrorsum 295
sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
cretea persona, allidat pilaeue trabiue,
atque ea continuo rectam si fronte figuram 298
seruet et elisam retro esse exprimat ipsa. 323
Fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
nunc sit laeuus, et e laeuo sit mutua dexter. 325
Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
quinque etiam <aut> sex ut fieri simulacra suerint.
Nam quaecumque retro parte interiore latebunt,
inde tamen, quamuis torte penitusque remota,
omnia per flexos aditus educta licebit 330
pluribus haec speculis uideantur in aedibus esse.
Usque adeo speculo in speculum translucet imago,
et cum laeua data est, fit rusum ut dextera fiat,
inde retro rursum redit et conuertit eodem.
Quin etiam quaecumque latuscula sunt speculorum 335
adsimili lateris flexura praedita nostri,
dexterea ea propter nobis simulacra remittunt,
aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
inde ad nos elisa bis aduolat, aut etiam quod
circum agitur, cum uenit, imago propterea quod 340
flexa figura docet speculi conuertier ad nos.
Indugredi porro pariter simulacra pedemque
ponere nobiscum credas gestumque imitari
propterea quia, de speculi qua parte recedas,
continuo nequeunt illinc simulacra reuerti; 345
omnia quandoquidem cogit natura referri
ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. 347
Splendida porro oculi fugitant uitantque tueri. 299
Sol etiam caecat, contra si tendere pergas, 300
propterea quia uis magnast ipsius et alte
aera per purum grauiter simulacra feruntur
et feriunt oculos turbantia composituras.
Praeterea splendor quicumque est acer adurit
saepe oculos, ideo quod semina possidet ignis 305
multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
Lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur
arquati, quia luroris de corpore eorum
semina multa fluunt simulacris obuia rerum,
multaque sunt oculis in eorum denique mixta, 310
quae contage sua palloribus omnia pingunt.
E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
propterea quia, cum propior caliginis aer
ate init oculos prior et possedit apertos,
insequitur candens confestim lucidus aer 315
qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
aeris illius; nam multis partibus hic est
mobilior multisque minutior et mage pollens.
Qui simul atque uias oculorum luce repleuit
atque patefecit qua ante obsederat aer 320
<ater>, continuo rerum simulacra secuntur
quae sita sunt in luce, lacessuntque ut uideamus. 322
Quod contra facere in tenebris e luce nequimus 348
propterea quia posterior caliginis aer
crassior insequitur qui cuncta foramina complet 350
obsiditque uias oculorum, ne simulacra
possint ullarum rerum coniecta mouere.
Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
propterea fit uti uideantur saepe rutundae,
angulus obtusus quia longe cernitur omnis 355
siue etiam potius non cernitur ac perit eius
plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
aera per multum quia dum simulacra feruntur,
cogit hebescere eum crebis offensibus aer.
Hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis, 360
fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur,
non tamen ut coram quae sunt uereque rutunda,
sed quasi adumbratim paulum simulata uidentur.
Umbra uidetur item nobis in sole moueri
et uestigia nostra sequi gestumque imitari; 365
aera si credis priuatum lumine posse
indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
nam nil esse potest aliud nisi lumine cassus
aer id quod nos umbram perhibere suemus.
Nimirum quia terra locis ex ordine certis 370
lumine priuatur solis quacumque meantes
officimus, repletur item quod liquimus eius,
propterea fit uti uideatur, quae fuit umbra
corporis, e regione eadem nos usque secuta.
Semper enim noua se radiorum lumina fundunt 375
primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
Propterea facile et spoliatur lumine terra
et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
Nam quocumque loco sit lux atque umbra tueri 380
illorum est; eadem uero sint lumina necne,
umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
an potius fiat paulo quod diximus ante,
hoc animi demum ratio discernere debet,
nec possunt oculi naturam noscere rerum; 385
proinde animi uitium hoc oculis adfingere noli.
Qua uehimur naui, fertur, cum stare uidetur;
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
Et fugere ad puppim colles campique uidentur
quos agimus praeter nauem uelisque uolamus. 390
Sidera cessare aetheriis adfixa cauernis
cuncta uidentur, et adsiduo sunt omnia motu,
quandoquidem longos obitus exorta reuisunt,
cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
Solque pari ratione manere et luna uidetur 395
in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
Exstantisque procul medio de gurgite montis
classibus inter quos liber patet exitus ingens,
insula coniunctis tamen ex his una uidetur.
Atria uersari et circumcursare columnae 400
usque adeo fit uti pueris uideantur, ubi ipsi
desierunt uerti, uix ut iam credere possint
non supra sese ruere omnia tecta minari.
Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
cum coeptat natura supraque extollere montes, 405
quos tibi tum supra sol montis esse uidetur
comminus ipse suo contingens feruidus igni,
uix absunt nobis missus bis mille sagittae,
uix etiam cursus quingentos saepe ueruti;
inter eos solemque iacent immania ponti 410
aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
interiectaque sunt terrarum milia multa
quae uariae retinent gentes et saecla ferarum.
At conlectus aquae digitum non altior unum,
qui lapides inter sistit per strata uiarum, 415
despectum praebet sub terras inpete tanto,
a terris quantum caeli patet altus hiatus;
nubila despicere et caeli ut uideare uidere
corpora mirande sub terras abdita caelo.
Denique ubi in medio nobis equus hacer obhaesit 420
flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
stantis equi corpus transuersum ferre uidetur
uis et in aduersum flumen contrudere raptim,
et quocumque oculos traiecimus, omnia ferri
et fluere adsimili nobis ratione uidentur. 425
Porticus aequali quamuis est denique ductu
stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
longa tamen parte ab summa cum tota uidetur,
paulatim trahit angusti fastigia coni,
tecta solo iungens atque omnia dexterea laueis 430
donec in obscurum coni conduxit acumen.
In pelago nautis ex undis ortus in undis
sol fit uti uideatur obire et condere lumen;
quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
ne leuiter credas labefactari undique sensus. 435
At maris ignaris in portu clauda uidentur
nauigia aplustris fractis obnitier undis.
Nam quaecumque supra rorem salis edita pars est
remorum, recta est, et recta superne guberna;
quae demersa liquore obeunt, refracta uidentur 440
omnia conuerti sursumque supina reuerti
et reflexa prope in summo fluitare liquore.
Raraque per caelum cum uenti nubila portant
tempore nocturno, tum splendida signa uidentur
labier aduersum nimbos atque ire superne 445
longe aliam in partem ac ue<ra> ratione feruntur.
At si forte oculo manus uni subdita subter
pressit eum, quodam sensu fit uti uideantur
omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo:
bina lucernarum florentia lumina flammis 450
binaque per totas aedis geminare supellex
et duplicis hominum facies et corpora bina.
Denique cum suaui deuinxit membra sopore
somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
tum uigilare tamen nobis et membra mouere 455
nostra uidemur, et in noctis caligine caeca
cernere censemus solem lumenque diurnum,
conclusoque loco caelum mare flumina montis
mutare et campos pedibus transire uidemur,
et sonitus audire, seuera silentia noctis 460
undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
Cetera de genere hoc mirande multa uidemus,
quae uiolare fidem quasi sensibus omnia quaerunt
nequiquam, quoniam pars horum maxima fallit
propter opinatus animi quos addimus ipsi, 465
pro uisis ut sint quae non sunt sensibu uisa
nam nil aegrius est quam res secernere apertas
ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
an sciri possit, quoniam nil scire fatetur. 470
Hunc igitur contra mittam contendere causam,
qui capite ipse sua in statuit uestigia sese.
Et tamen, hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
quaeram, cum in rebus ueri nil uiderit ante,
unde sciat quid sit scire et nescire uicissim, 475
notitiam ueri quae res falsique crearit
et dubium certo quae res differre probarit.
Inuenies primis ab sensibus esse creatam
notitiem ueri neque sensus posse refelli.
Nam maiore fide debet reperirier illud, 480
sponte sua ueris quod possit uincere falsa.
Quid maiore fide porro quam sensus haberi
debet? An ab sensu falso ratio orta ualebit
dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
Qui nisi sunt ueri, ratio quoque falsa fit omnis. 485
An poterunt oculos aures reprehendere, an auris
tactus? An hunc porro tactum sapor arguet oris,
an confutabunt nares oculiue reuincent?
Non, ut opinor, ita est. Nam sorsum cuique potestas
diuisast, sua uis cuiquest, ideoque necesse est 490
et quod molle sit et gelidum feruensue seorsum
et seorsum uarios rerum sentire colores
et quaecumque coloribu sint coniuncta uidere:
seorsus item sapor oris habet uim, seorsus odores
nascuntur, seorsum sonitus. Ideoque necesse est 495
non possint alios alii conuincere sensus.
Nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
aequa fides quoniam debebit semper haberi.
Proinde quod in quoquest his uisum tempore, uerumst.
Et si non poterit ratio dissoluere causam, 500
cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
uisa rutunda, tamen praestat rationis egentem
reddere mendose causas utriusque figurae,
quam manibus manifesta suis emittere quoquam
et uiolare fidem primam et conuellere tota 505
fundamenta quibus nixatur uita salusque.
Non modo enim ratio ruat omnis, uita quoque ipsa
concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
praecipitisque locos uitare et cetera quae sint
in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint. 510
Illa tibi est igitur uerborum copia cassa
omnis quae contra sensus instructa paratast.
Denique ut in fabrica, si prauast regula prima,
normaque si fallax rectis regionibus exit,
et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, 515
omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
praua cubantia prona supina atque absona tecta,
iam ruere ut quaedam uideantur uelle, ruantque
prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
sic igitur ratio tibi rerum praua necessest 520
falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus ortast.
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
sentiat, haudquaquam ratio scruposa relicta est.
Principio auditur sonus et uox omnis, in auris
insinuata suo pepulere ubi corpore sensum. 525
Corporem quoque enim <uocem> constare fatendumst
et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
Praeterea radit uox fauces saepe facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor,
quippe per angustum turba maiore coorta 530
ire foras ubi coeperunt primordia uocum,
scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
Haud igitur dubiumst quin uoces uerbaque constent
corporeis e principiis, ut laedere possint.
Nec te fallit item quid corporis auferat et quid 535
detrahat ex hominum neruis ac uiribus ipsis
perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
aurorae perductus ab exoriente nitore,
praesertim si cum summost clamore profusus.
Ergo corpoream uocem constare necessest, 540
multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
Asperitas autem uocis fit ab asperitate 551
principiorum et item leuor leuore creatur, 552
nec simili penetrant auris primordia forma, 542
cum tuba depresso grauiter sub murmure mugit
et reboat raucum regio cita barbara bombum,
et uolucres gelidis nocte hortis ex Heliconis 545
cum liquidam tollunt lugubri uoce querellam.
Hasce igitur penitus uoces cum corpore nostro
exprimimus rectoque foras emittimus ore,
mobilis articulat uerborum daedala lingua
formaturaque labrorum pro parte figurat. 550
Hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta 553
perueniat uox quaeque, necessest uerba quoque ipsa
plane exaudiri discernique articulatim: 555
seruat enim formaturam seruatque figuram.
At si interpositum spatium sit longius aequo,
aera per multum confundi uerba necessest
et conturbari uocem, dum transoulat auras.
Ergo fit, sonitum ut possis sentire, neque illam 560
internoscere, uerborum sententia quae sit:
usque adeo confusa uenit uox inque pedita.
Praeterea uerbum saepe unum perciet auris.
omnibus in populo, missum praeconis ab ore.
In multas igitur uoces uox uan repente 565
diffugit, in priuas quoniam se diuidit auris
obsignans formam uerbis clarumque sonorem.
At quae pars uocum non auris incidit ipsas,
praeterlata perit frustra diffusa per auras:
pars solidis adlisa locis reiecta sonorem 570
reddit et interdum frustratur imagine uerbi.
Quae bene cum uideas, rationem reddere possis
tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
saxa paris formas uerborum ex ordine reddant,
palantis comites cum montis inter opacos 575
quaerimus et magna dispersos uoce ciemus.
Sex etiam aut septem loca uidi reddere uoces,
unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
uerba repulsantes iterabant dicta referri.
Haec loca capripedes satyros nymphasque tenere 580
finitimi fingunt et faunos esse locuntur
quorum noctiuago strepitu ludoque iocanti
adfirmant uolgo taciturna silentia rumpi
chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
tibia quas fundit digitis pulsata canentum, 585
et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
pinea semiferi capitis uelamina quassans
unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
fistula siluestrem ne cesset fundere Musam.
Cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur, 590
ne loca deserta ab diuis quoque forte putentur
sola tenere. Ideo iactant miracula dictis
aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
humanum genus est auidum nimis auricularum.
Quod superest, non est mirandum qua ratione, 595
per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
haec loca per uoces ueniant aurisque lacessant.
Conloquium clausis foribus quoque saepe uidemus,
nimirum quia uox per flexa foramina rerum
incolumis transire potest, simulacra renutant; 600
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
qualia sunt uitrei, species qua trauolat omnis.
Praeterea partis in cunctas diuiditur uox,
ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
dissiluit semel in multas exorta, quasi ignos 605
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
Ergo replentur loca uocibus abdita retro
omnia quae circum feruunt sonituque cientur.
At simulacra uiis derectis omnia tendunt
ut sunt missa semel; quapropter cernere nemo 610
saepe supra potis est, at uoces accipere extra.
Et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa <domorum>
uox optunditur atque auris confusa penetrat
et sonitum potius quam uerba audire uidemur.
Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum 615
plusculum habent in se rationis, plus operai.
Principio sucum sentimus in ore, cibum cum
mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
siquis forte manu premere ac siccare coepit.
Inde quod exprimimus per caulas omne palati 620
diditur et rarae per flexa foramina linguae.
Hoc ubi leuia sunt manantis corpora suci,
suauiter attingunt et suauiter omnia tractant
umida linguai circum sudantia templa;
at contra pungunt sensum lacerantque coorta, 625
quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
Deinde uoluptas est e suco fine palati;
cum uero deorsum per fauces praecipitauit,
nulla uoluptas est, dum diditur omnis in artus.
Nec refert quicquam quo uictu corpus alatur, 630
dummodo quod capias concoctum didere possis
artubus et stomachi umidulum seruare tenorem.
Nunc aliis alius qui sit cibus ut uideamus
expediam, quareue, aliis quod triste et amarumst,
hoc tamen esse aliis possit perdulce uideri; 635
tantaque <in> his rebus distantia differitasque est,
ut quod ali cibus est aliis fuat acre uenenum;
est itaque ut serpens, hominis quae tacta saliuis
disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
Praeterea nobis ueratrum est acre uenenum, 640
at capris adipes et cocturnicibus auget.
Id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
principio meminisse decet quae diximus ante,
semina multimodis in rebus mixta teneri.
Porro omnes quaecumque cibum capiunt animantes, 645
ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
extima membrorum circumcaesura coercet,
proinde et seminibus constant uariante figura.
Semina cum porro distent, differre necessest
interualla uiasque, foramina quae perhibemus, 650
omnibus in membris et in ore ipsoque palato:
esse minora igitur quaedam maioraque debent,
esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
Namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, 655
proinde foraminibus debent differre figurae,
et uariare uiae proinde ac textura coercet.
Hoc ubi quod suaue est aliis aliis fit amarum,
illi, cui suaue est, leuissima corpora debent
contractabiliter caulas intrare palati: 660
at contra quibus est eadem res intus acerba,
aspera nimirum penetrant hamataque fauces.
Nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
Quippe ubi cui febris bili superante coorta est
aut alia ratione aliquast uis excita morbi, 665
perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
commutantur ibi positurae principiorum;
fit prius ad sensum ut quae corpora conueniebant
nunc non conueniant, et cetera sint magis apta,
quae penetrata queunt sensum progignere acerbum. 670
Utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
Nunc age quo pacto naris adiectus odoris
tangat agam. Primum res multas esse necessest
unde fluens uoluat uarius se fluctus odorum, 675
et fluere et mitti uolgo spargique putandumst;
uerum aliis alius magis est animantibus aptus
dissimilis propter formas. Ideoque per auras
mellis apes quamuis longe ducuntur odore,
uolturiique cadaueribus; tum fissa ferarum 680
ungula, quo tulerit gressum promissa canum uis
ducit, et humanum longe praesentit odorem
Romulidarum arcis seruator candidus anser.
Sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
pabula ducit et a taetro resilire ueneno 685
cogit, eoque modo seruantur saecla ferarum.
Hic odor ipse igitur, naris quicumque lacessit,
est alio ut possit permitti longius alter;
sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
quam sonitus, quam uox, mitto iam dicere quam res 690
quae feriunt oculorum acies uisumque lacessunt.
Errabundus enim tarde uenit ac perit ante
paulatim facilis distractus in aeris auras,
ex alto primum quia uix emittitur ex re:
nam penitus fluere atque recedere rebus odores 695
significat quod fracta magis redolere uidentur
omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
Deinde uidere licet maioribus esse creatum
principiis quam uox, quoniam per saxea saepta
non penetrat, qua uox uolgo sonitusque feruntur. 700
Quare etiam quod olet non tam facile esse uidebis
inuestigare in qua sit regione locatum.
Refrigescit enim cunctando plaga per auras
nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
Errant saepe canes itaque et uestigia quaerunt. 705
Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
in generest, sed item species rerum atque colores
non ita conueniunt ad sensus omnibus omnes,
ut non sint aliis quaedam magis acria uisu.
Quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis 710
auroram clara consuetum uoce uocare,
noenu queunt rapidi contra constare leones
inque tueri: ita continuo meminere fugai,
nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, 715
pupillas interfodiunt acremque dolorem
praebent, ut nequeant contra durare feroces;
cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
exitus ex oculis liber datur, in remorando 720
laedere ne possint ex ulla lumina parte.
Nunc age quae moueant animum res accipe, et unde
quae ueniunt ueniant in mentem percipe paucis.
Principio hoc dico, rerum simulacra uagari
multa modis multis in cunctas undique partis 725
tenuia, quae facile inter se iunguntur in auris,
obuia cum ueniunt, ut aranea bratteaque auri.
Quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu
quam quae percipiunt oculos uisumque lacessunt,
corporis haec quoniam penetrant per rara cientque 730
tenuem animi naturam intus sensumque lacessunt,
Centauros itaque et Scyllarum membra uidemus
Cerbereasque canum faciles simulacraque eorum
quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
omne genus quoniam passim simulacra feruntur, 735
partim sponte sua quae fiunt aere in ipso,
partim quae uariis ab rebus cumque recedunt
et quae confiunt ex horum facta figuris.
Nam certe ex uiuo Centauri non fit imago,
nulla fuit quoniam talis natura animantis, 740
uerum ubi equi atque hominis casu conuenit imago,
haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
propter subtilem naturam et tenuia texta.
Cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
Quae cum mobiliter summa leuitate feruntur, 745
ut prius ostendi, facile uno commouet ictu
quaelibet una animum nobis subtilis imago:
tenuis enim mens est et mire mobilis ipsa.
Haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
Quatenus hoc simile est illi, quod mente uidemus 750
atque oculis, simili fieri ratione necessest.
Nunc igitur docui quoniam me forte leonem
cernere per simulacra, oculos quaecumque lacessunt,
scire licet mentem simili ratione moueri
per simulacra leonum <et> cetera quae uidet aeque 755
nec minus atque oculi, nisi quod mage tenuia cernit.
Nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
mens animi uigilat, nisi quod simulacra lacessunt
haec eadem nostros animos quae cum uigilamus,
usque adeo, certe ut uideamur cernere eum quem 760
rellicta uita iam mors et terra potitast.
Hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
corporis offecti sensus per membra quiescunt
nec possunt falsum ueris conuincere rebus.
Praeterea meminisse iacet languetque sopore 765
nec dissentit eum mortis letique potitum
iam pridem, quem mens uiuom se cernere credit.
Quod superest, non est mirum simulacra moueri
bracchiaque in numerum iactare et cetera membra.
Nam fit ut in somnis facere hoc uideatur imago; 770
quippe ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum mutasse uidetur,
scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
tanta est mobilitas et rerum copia tanta
tantaque sensibili quouis est tempore in uno 775
copia particularum, ut possit suppeditare.
Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
claradumst, plane si res exponere auemus.
Quaeritur in primis quare, quod cuique libido
uenerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum. 780
Anne uoluntatem nostram simulacra tuentur
et simul ac uolumus nobis occurrit imago,
si mare, si terram cordist, si denique caelum?
Conuentus hominum pompam conuiuia pugnas,
omnia sub uerbone creat natura paratque? 785
Cum praesertim aliis eadem in regione locoque
longe dissimilis animus res cogitet omnis.
Quid porro, in numerum procedere cum simulacra
cernimus in somnis et mollia membra mouere,
mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt 790
et repetunt ollis gestum pede conuenienti?
Scilicet arte madent simulacra et docta uagantur,
nocturno facere ut possint in tempore ludos.
An magis illud erit uerum? quia tempore in uno,
cum sentimus, id est cum uox emittitur una, 795
tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
propterea fit uti quouis in tempore quaeque
praesto sint simulacra locis in quisque parata:
tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
Hoc, ubi prima perit alioque est altera nata 800
inde statu, prior hic gestum mutasse uidetur.
Et quia tenuia sunt, nisi quae contendit, acute
cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse parauit.
Ipse parat sese porro speratque futurum 805
ut uideat quod consequitur rem quamque; fit ergo.
nonne uides oculos etiam, cum tenuia quae sunt
[ praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse parauit]
cernere coeperunt, contendere se atque parare,
nec sine eo fieri posse ut cernamus acute? 810
Et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
si non aduertas animum, proinde esse quasi omni
tempore semotum fuerit longeque remotum.
Cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
praeterquam quibus est in rebus deditus ipse? 815
Deinde adopinamur de signis maxima paruis
ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
Fit quoque ut interdum non suppeditetur imago
eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
in manibus uir uti factus uideatur adesse, 820
aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
Quod ne miremur sopor atque obliuia curant. 826
Illud in his rebus uitium uementer <auemus> 822
te fugere, errorem uitareque praemetuenter,
lumina ne facias oculorum clara creata,
prospicere ut possimus, et ut proferre queamus 825
proceros passus, ideo fastigia posse 827
surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
bracchia tum porro ualidis ex apta lacertis
esse manusque datas utraque <ex> parte ministras, 830
ut facere ad uitam possemus quae foret usus.
Cetera de genere hoc inter quaecumque pretantur
omnia peruersa praepostera sunt ratione,
nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
possemus, sed quod natumst id procreat usum. 835
Nec fuit ante uidere oculorum lumina nata
nec dictis orare prius quam lingua creatast,
sed potius longe linguae praecessit origo
sermonem multoque creatae sunt prius aures
quam sonus et auditus, et omnia denique membra 840
ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
haud igitur potuere utendi crescere causa.
At contra conferre manu certamina pugnae
et lacerare artus foedareque membra cruore
ante fuit multo quam lucida tela uolarent, 845
et uolnus uitare prius natura coegit
quam daret obiectum parmai laeua per artem.
Scilicet et fessum corpus mandare quieti
multo antiquius est quam lecti mollia strata,
et sedare sitim prius est quam pocula natum. 850
Haec igitur possunt utendi cognita causa
crediter, ex usu quae sunt uitaque reperta.
Illa quidem sorsum sunt omnia quae prius ipsa
nata dedere suae post notitiam utilitatis.
Quo genere in primis sensus et membra uidemus; 855
quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
utilitatis ob officium potuisse creari.
Illud item non est mirandum, corporis ipsa
quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
Quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus 860
multa modis multis docui, sed plurima debent
ex animalibu; <quae> quia sunt exercita motu,
multaque per sudorem ex alto pressa feruntur,
multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
his igitur rebus rarescit corpus et omnis 865
subruitur natura; dolor quam consequitur rem.
Propterea capitur cibus ut suffulciat artus
et recreet uires interdatus atque patentem
per membra ac uenas ut amorem opturet edendi.
Umor item discedit in omnia quae loca cumque 870
poscunt umorem; glomerataque multa uaporis
corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
dissupat adueniens liquor ac restinguit ut ignem,
urere ne possit calor amplius aridus artus.
Sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro 875
abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
cum uolumus, quareque datum sit membra mouere,
et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta. 880
Dico animo nostro primum simulacra meandi
accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
Inde uoluntas fit; neque enim facere incipit ullam
rem quisquam, <quam> mens prouidit quid uelit ante.
Id quod prouidet, illius rei constat imago. 885
Ergo animus cum sese ita commouet ut uelit ire
inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
per membra atque artus animai dissita uis est;
et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
Inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota 890
paulatim moles protruditur atque mouetur.
Praeterea tum rarescit quoque corpus et aer,
scilicet ut debet qui semper mobilis exstat,
per patefacta uenit penetratque foramina largus
et dispargitur ad partis ita quasque minutas 895
corporis. Hic igitur rebus fit utrimque duabus,
corpus ut ac nauis remis uentoque feratur.
Nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
contorquere et onus totum conuertere nostrum; 900
quippe etenim uentus subtili corpore tenuis
trudit agens magnam magno molimine nauem
et manus una regit quantouis inpete euntem
atque gubernaclum contorquet quolibet unum,
multaque per trocleas et tympana pondere magno 905
commouet atque leui sustollit machina nisu.
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
inriget atque animi curas e pectore soluat,
suauidicis potius quam multis uiersibus edam;
paruus ut est cycni melior canor, ille gruum quam 910
clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
Tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
ne fieri negites quae dicam posse retroque
uera repulsanti discedas pectore dicta,
tutemet in culpa cum sis neque cernere possis. 915
Principio somnus fit ubi est distracta per artus
uis animae partimque foras eiecta recessit
et partim contrusa magis concessit in altum;
dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
Nam dubium non est, animai quin opera sit 920
sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
tum nobis animam perturbatam esse putandumst
eiectamque foras; non omnem, namque iaceret
aeterno corpus perfusum frigore leti.
Quippe ubi nulla latens animai pars remaneret 925
in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
unde reconflari sensus per membra repente
posset, ut ex igni caeco consurgere flamma?
Sed quibus haec rebus nouitas confiat et unde
perturbari anima et corpus languescere possit, 930
expediam: tu fac ne uentis uerba profundam.
Principio externa corpus de parte necessum est,
aeriis quoniam uicinum tangitur auris,
tundier atque eius crebo pulsarier ictu,
proptereaque fere res omnes aut corio sunt 935
aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
Interiorem etiam partem spirantibus aer
uerberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
Quare utrimque secus cum corpus uapulet et cum
perueniant plagae per parua foramina nobis 940
corporis ad primas partis elementaque prima,
fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
Conturbantur enim positurae principiorum
corporis atque animi. Fit uti pars inde animai
eiciatur et introrsum pars abdita cedat, 945
pars etiam distracta per artus non queat esse
coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
inter enim saepit coetus natura uiasque;
ergo sensus abit mutatis motibus alte.
Et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, 950
debile fit corpus languescuntque omnia membra,
bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
saepe tamen submittuntur uirisque resoluunt.
Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aer,
haec eadem cibus, in uenas dum diditur omnis, 955
efficit. Et multo sopor ille grauissimus exstat
quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
corpora conturbant magno contusa labore.
Fit ratione eadem coniectus parte animai
altior atque foras eiectus largior eius, 960
et diuisior inter se ac distractior intus.
Et quo quisque fere studio deuinctus adhaeret
aut quibus in rebus multum sumus ante morati
atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
in somnis eadem plerumque uidemur obire: 965
causidici causa agere et componere leges,
induperatores pugnare ac proelia obire,
nautae contractum cum uentis degere duellum,
nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
semper et inuentam patriis exponere chartis. 970
Cetera sic studia atque artis plerumque uidentur
in somnis animos hominum frustrata tenere.
Et quicumque dies multos ex ordine ludis
adsiduas dederunt operas, plerumque uidemus,
cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, 975
relicuas tamen esse uias in mente patentis,
qua possint eadem rerum simulacra uenire;
per multos itaque illa dies eadem obuersantur
ante oculos, etiam uigilantes ut uideantur
cernere saltantis et mollia membra mouentis 980
et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
auribus accipere et consessum cernere eundem
scaenaique simul uarios splendere decores.
Usque adeo magni refert studium atque uoluntas,
et quibus in rebus consuerint esse operati 985
non homines solum se uero animalia cuncta.
Quippe uidebis equos fortis, cum membra iacebunt,
in somnis sudare tamen spirareque semper
et quasi de palma summas contendere uiris
aut quasi carceribus patefactis † saepe quiete† 990
Uenantumque canes in molli saepe quiete 999
iactant crura tamen subito uocesque repente 991
mittunt et crebro redducunt naribus auras,
ut uestigia si teneant inuenta ferarum,
expergefactique sequuntur inania saepe
ceruorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, 995
donec discussis redeant erroribus ad se.
At consueta domi catulorum blanda propago
discutere et corpus de terra corripere instant 998
[iactant crura tamen subito uocesque repente 1000
mittunt et crebro redducunt naribus auras
ut uestigia si teneant inuenta ferarum
expergefactique sequuntur inania saepe]
proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
Et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, 1005
tam magis in somnis eadem saeuire necessumst.
At uariae fugiunt uolucres pinnisque repente
sollicitant diuom nocturno tempore lucos,
accipitres somno in leni si proelia pugnas
edere sunt persectantes uisaeque uolantes. 1010
Porro hominum mentes, magnis quae montibus edunt
magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque:
reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
Multi depugnant gemitusque doloribus edunt 1015
et quasi pantherae morsu saeuiue leonis
mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
Multi de magnis per somnum rebu loquuntur,
indicioque sui facti persaepe fuere.
Multi mortem obeunt. Multi, de montibus altis 1020
ut qui praecipitent ad terram corpore toto,
exterruntur et ex somno quasi mentibu capti
uix ad se redeunt permoti corporis aestu.
Flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
adsidet et totum prope faucibus occupat amnem. 1025
Puri saepe lacum propter si ac dolia curta
somno deuincti credunt se extollere uestem,
totius umorem saccatum corpori fundunt,
cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
Tum quibus aetatis freta primitus insinuatur 1030
semen, ubi ipsa dies membris matura creauit,
conueniunt simulacra foris e corpore quoque
nuntia praeclari uoltus pulchrique coloris,
qui ciet inritans loca turgida semine multo,
ut quasi transactis saepe omnibu rebu profundant 1035
fluminis ingentis fluctus uestemque cruentent.
Sollicitatur id <in> nobis, quod diximus ante,
semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
Namque alias aliud res commouet atque lacessit;
ex homine humanum semen ciet una hominis uis. 1040
Quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
per membra atque artus decedit corpore toto
in loca conueniens neruorum certa, cietque
continuo partis genitalis corporis ipsas.
Inritata tument loca semine fitque uoluntas 1045
eicere id quo se contendit dira lubido,
[incitat inritans loca turgida semine multo]
idque petit corpus, mens unde est saucia amore.
Namque omnes plerumque cadunt in uulnus et illam
emicat in partem sanguis unde icimur ictu, 1050
et si comminus est, hostem ruber occupat umor;
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
siue puer membris muliebribus hunc iaculatur
seu mulier toto iactans e corpore amorem,
unde feritur, eo tendit gestitque coire 1055
et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
namque uoluptatem praesagit muta cupido.
Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen amoris,
hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
stillauit gutta et successit frigida cura. 1060
Nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
illius et nomen dulce obuersatur ad auris.
Sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
absterrere sibi atque alio conuertere mentem
et iacere umorem conlectum in corpora quaeque 1065
nec retinere, semel conuersum unius amore,
et seruare sibi curam certumque dolorem;
ulcus enim uiuescit et inueterascit alendo
inque dies gliscit furor atque aerumna grauescit.
si non prima nouis conturbes uolnera plagis 1070
uolgiuagaque uagus Venere ante recentia cures
aut alio possis animi traducere motus.
Nec Veneris fructu caret is qui uitat amorem
sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
nam certe purast sanis magis inde uoluptas 1075
quam miseris. Etenim potiundi tempore in ipso
fluctuat incertis erroribus ardor amantum
nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
Quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
corporis et dentis inlidunt saepe labellis 1080
osculaque adfigunt, quia non est pura uoluptas
et stimuli subsunt qui instigant laedere id ipsum
quodcumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
Sed leuiter poenas fragit Venus inter amorem
blandaque refrenat morsus admixta uoluptas 1085
Namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
Quod fieri contra totum natura repugnat;
unaque res haec esta, cuius quam pluhima habemus,
tam magis ardescit dira cuppedine pectus. 1090
Nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
quae quoniam certas possunt obsidere partis,
hoc facile expletur laticum frugumque cupido;
ex hominis uero facie pulchroque colore
nil datur in corpus praeter simulacra fruendum 1095
tenuia; quae uento spes raptat saepe misella.
Ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
sed laticum simulacra petit frustraque laborat
in medioque sitit torrenti flumine potans, 1100
sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
nec satiare queunt spectando corpora coram
nec manibus quicquam teneris abradere membris
possunt errantes incerti corpore toto.
Denique cum membris conlatis flore fruuntur 1105
aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
atque in eost Venus ut muliebria conserat arua,
adfigunt auide corpus iunguntque saliuas
oris et inspirant pressantes dentibus ora:
nequiquam, quoniam nil inde abradere possunt 1110
nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
nam facere interdum uelle et certare uidentur:
usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
membra uoluptatis dum ui labefacta liquescunt.
Tandem ubi se erupit neruis conlecta cupido, 1115
parua fit ardoris uiolenti pausa parumper;
inde redit rabies eadem et furor ille reuisit,
cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
nec reperire malum id possunt quae machina uincat:
usque adeo incerti tabescunt uolnere caeco. 1120
Adde quod absumunt uiris pereuntque labore,
adde quod alterius sub nutu degitur aetas;
labitur interea res et Babylonia fiunt,
languent officia atque aegrotat fama uacillans;
unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, 1125
scilicet et grandes uiridi cum luce zmaragdi
auro includuntur teriturque thalassina uestis
adsidue et Veneris sudorem exercita potat;
et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
interdum in pallam atque Alidensia Ciaque uertunt; 1130
eximia ueste et uictu conuiuia, ludi,
pocula crebra, unguenta coronae serta parantur:
nequiquam, quoniam medio de fonte leporum
surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat,
aut cum conscius ipse animus se forte remordet 1135
desidiose agere aetatem lustrisque perire,
aut quod in ambiguo uerbum iaculata reliquit
quod cupido adfixum cordi uiuescit ut ignis,
aut nimium iactare oculos aliumue tueri
quod putat in uoltuque uidet uestigia risus. 1140
Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
inueniuntur; in aduerso uero atque inopi sunt,
predere quae possis oculorum lumine operto,
innumerabilia; ut melius uigilare sit ante,
qua docui ratione, cauereque ne inliciaris. 1145
Nam uitare, plagas in amoris ne iaciamur,
non ita difficile est quam captum retibus ipsis
exire et ualidos Veneris perrumpere nodos.
Et tamen implicitus quoque possis inque peditus
effugere infestum, nisi tute tibi obuius obstes 1150
et praetermittas animi uitia omnia primum
aut quae corpori sunt eius, quam praepetis ac uis.
Nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
et tribuunt ea quae non sunt his commoda uere.
Multimodis igitur prauas turpisque uidemus 1155
esse in deliciis summoque in honore uigere.
Atque alios alii inrident Veneremque suadent
ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe:
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, 1160
caesia Palladium, neruosa et lignea dorcas,
paruula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
Balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
at flagrans odiosa loquacula Lampadium fit. 1165
Ischnon eromenion tum fit, cum uiuere non quit
prae macie; rhadine uerost iam mortua tussi.
At tumida et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
simula Silena ac saturast, labeosa philema.
Cetera de genere hoc longum est si dicere coner. 1170
Sed tamen esto iam quantouis oris honore,
cui Veneris membris uis omnibus exoriatur:
nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine uiximus ante;
nempe eadem facit, et scimus facere, omnia turpi,
et miseram taetris se suffit odoribus ipsa 1175
quam fabulae longe fugitant furtimque cachinnant.
At lacrimans exclusus amator limina saepe
floribus et sertis operit postisque superbos
unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
quem si, iam ammissum, uenientem offenderit aura 1180
una modo, causas abeundi quaerat honestas,
et meditata diu cadat alte sumpta querella,
stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
plus uideat quam mortali concedere par est.
Nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae 1185
omnia summo opere hos uitae postscaenia celant
quos retinere uolunt adstrictosque esse in amore;
nequiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
et, si bello animost et non odiosa, uicissim 1190
praetermittere <et> humanis concedere rebus.
Nec mulier semper ficto suspirat amore
quae complexa uiri corpus cum corpore iungit
et tenet adsuctis umectans oscula labris:
nam facit ex animo saepe et communia quaerens 1195
gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
Nec ratione alia uolucres armenta feraeque
et pecudes et equae maribus subsidere possent,
si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
natura et Venerem salientum laeta retractat. 1200
Nonne uides etiam quos mutua saepe uoluptas
uinxit, ut in uinclis communibus excrucientur?
In triuiis cum saepe canes, discedere auentes 1203
diuersi cupide summis ex uiribu tendunt, 1210
quom interea ualidis Veneris compagibus haerent; 1204
quod facerent numquam nisi mutua gaudia nossent 1205
quae iacere in fraudem possent uinctosque tenere.
Quare etiam atque etiam, ut dico, est communi uoluptas.
Et commiscendo quom semine forte uirilem
femina uim uicit subita ui corripuitque, 1209
tum similes matrum materno semine fiunt, 1211
ut patribus patrio. Sed quos utriusque figurae
esse uides, iuxtim miscentis uulta parentum,
corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
semine cum Veneris stimulis excita per artus 1215
obuia conflixit conspirans mutuus ardor,
et neque utrum superauit eorum nec superatumst.
Fit quoque ut interdum similes exsistere auorum
possint et referant proauorum saepe figuras
propterea quia multa modis primordia multis 1220
mixta suo celant in corpore saepe parentes,
quae patribus patres tradunt a stirpe profecta;
inde Venus uaria producit sorte figuras
maiorumque refert uoltus uocesque comasque;
quandoquidem nilo minus haec <de> semine certo 1225
fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
Et muliebre oritur patrio de semine saeclum
maternoque mares existunt corpore creti.
Semper enim partus duplici de semine constat,
atque utri similest magis id quodcumque creatur, 1230
eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
siue uirum suboles siuest muliebris origo.
Nec diuina satum genitalem numina cuiquam
absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
appelletur et ut sterili Venere exigat aeuom; 1235
quod plerumque putant et multo sanguine maesti
conspergunt aras adolentque altaria donis,
ut grauidas reddant uxores semine largo;
nequiquam diuom numen sortisque fatigant.
Nam steriles nimium crasso sunt semine partim 1240
et liquido praeter iustum tenuique uicissim:
tenue locis quia non potis est adfigere adhaesum,
liquitur extemplo et reuocatum cedit abortu;
crassius hinc porro quoniam concretius aequo
mittitur, aut non tam prolixo prouolat ictu 1245
aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
aegre admiscetur muliebri semine semen.
Nam multum harmoniae Veneris differre uidentur:
atque alias alii complent magis ex aliisque
succipiunt aliae pondus magis inque grauescunt. 1250
Et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
suscipere et partu possent ditescere dulci.
Et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
uxores parere, inuentast illis quoque compar 1255
natura, ut possent gnatis munire senectam.
Usque adeo magni refert, ut semina possint
seminibus commisceri genitaliter apta,
crassaque conueniant liquidis et liquida crassis.
Atque in eo refert quo uictu uita colatur: 1260
namque aliis rebus concrescunt semina membris
atque aliis extenuantur tabentque uicissim.
Et quibus ipsa modis tractetur blanda uoluptas
id quoque permagni refert: nam more ferarum
quadrupedumque magis ritu plerumque putantur 1265
concipere uxores, quia sic loca sumere possunt,
pectoribus positis, sublatis semina lumbis.
Nec molles opu sunt motus uxoribus hilum.
Nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
clunibus ipsa uiri Venerem si laeta retractat 1270
atque exossato ciet omni pectore fluctus:
eicit enim sulcum recta regione uiaque
uomeris atque locis auertit seminis ictum.
Idque sua causa consuerunt scorta moueri,
ne complerentur crebro grauidaeque iacerent 1275
et simul ipsa uiris Venus ut concinnior esset;
coniugibus quod nil nostris opus esse uidetur.
Nec diuinitus interdum Venerisque sagittis
deteriore fit ut forma muliercula ametur.
Nam facit ipsa suis interdum femina factis 1280
morigerisque modis et munde corpore culto,
ut facile insuescat <te> secum degere uitam.
Quod superest, consuetudo concinnat amorem;
nam leuiter quamuis quod crebro tunditur ictu,
uincitur in longo spatio tamen atque labascit. 1285
Nonne uides etiam guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio pertundere saxa?