Liber primus
CAPITULA
aldatu44. TO MAKARION KAI AΦΘARTON
62. LAUS INVENTORIS
84. EXEMPLUM RELIGIONIS
107. FINIS DOLORIS
112. DE ANIMA
150. NIHIL DE NIHILO GIGNI
215. NIHIL AD NIHILIUM INTERIRE
269. CORPORA QUAE NON VIDEANTUR
277. DE VENTO
298. DE ODORE CALORE FRIGORE VOCE
305. VESTES VVUESCI ET ARESCI
311. DE ANULO IN DIGITO ET CETERIS
334. DE INANI
370. DE PISCIBUS IN AQUA
418. CORPUS ET INANE ESSE NATURAM RERUM
430. TERTIAM NATURAM NULLAM ESSE RERUM
498. SOLIDUM ESSE
551. CONTRA EIS APEIRON THN TOMHN
565. DE MOLLI NATVRA AQUA AERE ET CETERIS
635. CONTRA HERACLITUM
705. NEQUE IGNEM NEQUE AERA NEQUE UMOREM
PRINCIPIA ESSE
716. CONTRA EMPEDOCLEM
830. CONTRA ANAXAGORAN
951. TO PAN APEIRON TO GAR PEPERASMENON
AKRON ECEI
1051. EIS TO MESON H FORA
LIBER PRIMUS
aldatuAeneadum genetrix, hominum diuomque uoluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa
quae mare nauigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur uisitque exortum lumina solis: 5
te, dea, te fugiunt uenti, te nubila caeli
adeuntumque tuum, tibi suauis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefactast uerna diei 10
et reserata uiget genitabilis aura fauoni
aeriae primum uolucres te, diua, tuumque
significant initium perculsae corda tua ui.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta 15
et rapidos tranant amnis: ita capta lepore 14
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis. 16
Denique per maria ac montis fluuiosque rapacis
frondiferasque domos auium camposque uirentis,
omnibus incutiens blandum per pectora amorem,
efficis ut cupide generatim saecla propagent. 20
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas,
nec sine te quicquam dias in luminis oras
exoritur, neque fit laetum neque amabile quicquam,
te sociam studeo scribendis uersibus esse,
quos ego de rerum natura pangere conor 25
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
omnibus ornatum uoluisti excellere rebus.
Quo magis aeternum da dictis, diua, leporem.
Effice ut interea fera moenera militiai
per maria ac terras omnis sopita quiescant. 30
Nam tu sola potes tranquilla pace iuuare
mortalis, quoniam belli fera moenera Mauors
armipotens regit, in gremium quie saepe tuum se
reiicit aeterno deuictus uulnere amoris,
atque ita suspiciens, tereti ceruice reposta, 35
pascit amore auidos inhians in te dea, uisus,
eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Hunc tu, diua, tuo recubantem corpore sancto
circumfusa super, suauis ex ore loquellas
funde petens placidam Romanis, incluta, pacem. 40
Nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
possumus aequo animo nec Memmi clara propago
talibus in rebus communi desse saluti.
êê Omnis enim per se diuum natura necesset
immortali aeuo summa cum pace fruatur 45
semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
nam priuata dolore omni, priuata periclis,
ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri,
nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.ïï
Quod superest, uacuas auris < animumque sagacem> 50
semotum a curis adhibe ueram ad rationem,
ne mea dona tibi studio disposta fideli,
intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
Nam tibi de summa caeli ratione deumque
disserere incipiam et rerum primordia pandam, 55
unde omnis natura creet res auctet alatque,
quoue eadem rursum natura perempta resoluat,
quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione uocare et semina rerum
appellare suemus et haec eadem usurpare 60
corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
Humana ante oculos foede cum uita iaceret
in terris, oppressa graui sub religione
horribili super aspectu mortalibus instans, 65
quae caput a caeli regionibus ostendebat
primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra;
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi uirtutem, effringere ut arta 70
naturae primus portarum claustra cupiret.
Ergo uiuida uis animi peruicit, et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragrauit mente animoque,
unde refert nobis uictor quid possit oriri, 75
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quare religio pedibus subiecta uicissim
obteritur, nos exaequat uictoria caelo.
Illud in his rebus uereor, ne forte rearis 80
impia te rationis inire elementa uiamque
indugredi sceleris. Quod contra saepius illa
religio peperit scelerosa atque impia facta.
Aulide quo pacto Triuiai uirginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede 85
ductores Danaum delecti, prima uirorum.
Cui simul infula uirgineos circumdata comptus
ex utraque pari malarum parte profusast,
et maestum simul ante aras adstare parentem
sensit et hunc propter ferrum celare ministros 90
aspectuque suo lacrimas effundere ciuis,
muta metu terram genibus summissa petebat.
Nec miserae prodesse in tali tempore quibat
quod patrio princeps donarat nomine regem.
Nam sublata uirum manibus tremibundaque ad aras 95
deductast, non ut sollemni more sacrorum
perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
sed casta inceste nubendi tempore in ipso
hostia concideret mactatu maesta parentis,
existus ut classi felix faustusque daretur. 100
Tantum religio potuit suadere malorum.
Tutemet a nobis iam quouis tempore uatum
terriloquis uictus dictis desciscere quaeres.
Quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
somnia, quae uita rationes uertere possint, 105
fortunasque tuas omnis turbare timore!
Et merito: nam si certam finem esse uiderent
aerumnarum homines, aliqua ratione ualerent
religionibus atque minis obsistere uatum.
Nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, 110
aeternas quoniam poenas in morte timendum.
Ignoratur enim quae sit natura animai,
nata sit an contra nascentibus insinuetur,
et simul intereat nobiscum morte dirempta
an tenebras Orci uisat uastasque lacunas 115
an pecudes alias diunitus insinuet se,
Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno
detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
per gentis Italas hominum quae clara clueret;
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa 120
Ennius aeternis exponit uersibus edens,
quo neque permanent animae neque corpora nostra,
sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
unde sibi exortam semper florentis Homeri
commemorat speciem lacrimas effundere salsas
coepisse et rerum naturam expandere dictis.
Quapropter bene cum superis de rebus habenda
nobis est ratio, solis lunaeque meatus
qua fiant ratione, et qua ui quaeque gerantur
in terris, tunc cum primis ratione sagaci 130
unde anima atque animi constet natura uidendum,
et quae res nobis uigilantibus obuia mentis
terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
cernere uti uideamur eos audireque coram,
morte obita quorum tellus amplectitur ossa. 135
Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
difficile inlustrare Latinis uersibus esse,
multa nouis uerbis praesertim cum sit agendum
propter egestatem linguae et rerum nouitatem;
sed tua me uirtus tamen et sperata uoluptas 140
suauis amicitiae quemuis efferre laborem
suadet et inducit noctes uigilare serenas
quaerentem dictis quibus et quo carmine demun
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus conuisere possis. 145
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
nullam rem e nilo gigni diuinitus umquam. 150
Quippe ita formido mortalis continet omnis,
quod multa in terris fieri caeloque tuentur
quorum operum causas nulla ratione uidere
possunt ac fieri diuino numine rentur.
Quas ob res ubi uiderimus nil posse creari 156
de nilo, tum quod sequimur iam rectius inde
perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
et quo quaeque modo fiant opera sine diuom. 155
Nam si de nilo fierent, ex omnibu rebus 159
omne genus nasci posset, nil semine egeret. 160
E mare primum homines, e terra posset oriri
squamigerum genus et uolucres erumpere caelo;
armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
incerto partu culta ac deserta tenerent.
Nec fructus idem arboribus constare solerent, 165
sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
Quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
qui posset mater rebus consistere certa?
At nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
inde enascitur atque oras in luminis exit, 170
materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
quod certis in rebus inest secreta facultas.
Praeterea cur uere rosam, frumenta calore,
uitis autumno fundi suadente uidemus, 175
si non, certa suo quia tempore semina rerum
cum confluxerunt, patefit quodcumque creatur,
dum tempestates adsunt et uiuida tellus
tuto res teneras effert in luminis oras?
Quod si de nilo fierent, subito exorerentur 180
incerto spatio atque alienis partibus anni,
quippe ubi nulla forent primordia quae genitali
concilio possent arceri tempore iniquo.
Nec porro augendis rebus spatio foret usus
seminis ad coitum, si e nilo crescere possent. 185
Nam fierent iuuenes subito ex infantibu paruis
e terraque exorta repente arbusta salirent.
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
paulatim crescunt, ut par est, semine certo,
crescentesque genus seruant; ut noscere possis 190
quicque sua de materie grandescere alique.
Huc accedit uti sine certis imbribus anni
laetificos nequeat fetus summittere tellus
nec porro secreta cibo natura animantum
propagare genus possit uitamque tueri; 195
ut potius multis communia corpora rebus
multa putes esse, ut uerbis elementa uidemus,
quam sine principiis ullam rem existere posse.
Denique cur homines tantos natura parare
non potuit, pedibus qui pontum per uada possent 200
transire et magnos manibus diuellere montis
multaque uiuendo uitalia uincere saecla,
si non, materies quia rebus reddita certast
gignundis e qua constat quid possit oriri?
Nil igitur fieri de nilo posse fatendumst, 205
semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
aeris in teneras possint proferrier auras.
Postremo quoniam incultis praestare uidemus
culta loca et manibus meliores reddere fetus,
esse uidelicet in terris primordia rerum, 210
quae non fecundas uertentes uomere glebas
terraique solum subigentes cimus ad ortus.
Quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
sponte sua multo fieri meliora uideres.
Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum 215
dissoluat natura neque ad nilum interemat res.
Nam si quid mortale <e> cunctis partibus esset,
ex oculis res quaeque repente erepta periret.
Nulla ui foret usus enim quae partibus eius
discidium parere et nexus exsoluere posset. 220
Quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
donec uis obiit quae res diuerberet ictu
aut intus penetret per inania dissoluatque,
nullius exitium patitur natura uideri.
Praeterea quaecumque uetustate amouet aetas, 225
si penitus peremit consumens materiem omnem,
unde animale genus generatim in lumina uitae
redducit Venus, aut redductum daedala tellus
unde alit atque auget generatim pabula praebens?
Unde mare ingenui fontes externaque longe 230
flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
Omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
infinita aetas consumpse anteacta diesque.
Quod si in eo spatio atque anteacta aetate fuere
e quibus haec rerum consistit summa refecta, 235
immortali sunt natura praedita certe;
haud igitur possunt ad nilum quaeque reuerti.
Denique res omnis eadem uis causaque uolgo
conficeret, nisi materies aeterna teneret,
inter se nexus minus aut magis indupedita. 240
Tactus enim leti satis esset causa profecto,
quippe ubi nulla forent aeterno corpore quorum
contextum uis deberet dissoluere quaeque.
At nunc, inter se quia nexus principiorum
dissimiles constat aeternaque materies est, 245
incolumi remanent res corpore, dum satis acris
uis obeat pro textura cuiusque reperta.
Haud igitur redit ad nilum res ulla, sed omnes
discidio redeunt in corpora materiai.
Postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether 250
in gremium matris terrai praecipitauit;
at nitidae surgunt fruges ramique uirescunt
arboribus, crescunt ipsae fetuque grauantur;
hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
hinc laetas urbis pueris florere uidemus 255
frondiferasque nouis auibus canere undique siluas;
hinc fessae pecudes pingui per pabula laeta
corpora deponunt et candens lacteus umor
uberibus manat distentis; hinc noua proles
artubus infirmis teneras lasciua per herbas 260
ludit, lacte mero mentis perculsa nouellas.
Haud igitur penitus pereunt quaecumque uidentur,
quando alid ex alio reficit natura nec ullam
rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
Nunc age, res quoniam docui non posse creari 265
de nilo neque item genitas ad nil reuocari,
ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
accipe praeterea quae corpora tute necessest
confitearae esse in rebus nec posse uideri. 270
Principio uenti uis uerberat incita pontum
ingentisque ruit nauis et nubila differt,
interdum rapido percurrens turbine campos
arboribus magnis sternit montisque supremos
siluifragis uexat flabris: ita perfurit acri 275
cum fremitu saeuitque minaci murmure uentus.
Sunt igitur uenti nimirum corpora caeca
quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
uerrunt ac subito uexantia turbine raptant,
nec ratione fluunt alia stragemque propagant 280
et cum mollis aquae fertur natura repente
flumine abundanti, quam largis imbribus auget
montibus ex altis magnus decursus aquai
fragmina coniciens siluarum arbustaque tota,
nec ualidi possunt pontes uienientis aquai 285
uim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
molibus incurrit ualidis cum uiribus amnis,
dat sonitu magno stragem uoluitque sub undis
gradia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
Sic igitur debent uenti quoque flamina ferri, 290
quae ueluti ualidum cum flumen procubere
quamlibet in partem, trudunt res ante ruuntque
impetibus crebris, interdum uertice torto
corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
Quare etiam atque etiam sunt uenti corpora caeca, 295
quandoquidem factis et moribus aemula magnis
amnibus inueniuntur, aperto corpore qui sunt.
Tum porro uarios rerum sentimus odores
nec tamen ad naris uenientis cernimus umquam,
nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus 300
usurpare oculis nec uoces cernere suemus;
quae tamen omnia corporea constare necessest
natura, quoniam sensus impellere possunt.
Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
Denique fluctifrago suspensae in litore uestes 305
uuescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
At neque quo pacto persederit umor aquai
uisumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
In paruas igitur partis dispergitur umor
quas oculi nulla possunt ratione uidere. 310
Quin etiam multis solis redeuntibus annis
anulus in digito subter tenuatur habendo,
stilicidi casus lapidem cauat, uncus aratri
ferreus occulte decrescit uomer in aruis,
strataque iam uolgi pedibus detrita uiarum 315
saxea conspicimus; tum portas propter aena
signa manus dextras ostendunt adtenuari
saepe salutantum tactu praeterque meantum.
Haec igitur minui, cum sint detrita, uidemus.
Sed quae corpora decedant in tempore quoque, 320
inuida praeclusit speciem natura uidendi.
Postremo quaecumque dies naturaque rebus
paulatim tribuit, moderatim crescere cogens,
nulla potest oculorum acies contenta tueri,
nec porro quaecumque aeuo macieque senescunt; 325
nec, mare quae impendent, uesco sale saxa peresa
quid quoque amittant in tempore cernere possis.
Corporibus caecis igitur natura gerit res.
Nec tamen undique coporea stipata tenentur
omnia natura; namque est in rebus inane. 330
Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
de summa rerum et nostris diffidere dictis.
Quapropter locus est intactus inane uacansque.
Quod si non esset, nulla ratione moueri 335
res possent; namque officium quod corporis exstat,
officere atque obstare, id in omni tempore adesset
omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
principium quoniam cedendi nulla daret res.
At nunc per maria ac terras sublimaque caeli 340
multa modis multis uaria ratione moueri
cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
non tam sollicito motu priuata carerent
quam genita omnino nulla ratione fuissent,
undique materies quoniam stipata quiesset. 345
Praeterea quamuis solidae res esse putentur,
hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
In saxis ac speluncis permanat aquarum
liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
Dissipat in corpus sese cibus omne animantum. 350
Crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
quod cibus in totas usque ab radicibus imis
per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
Inter saepta meant uoces et clausa dumorun
transuolitant, rigidum permanat frigus ad ossa, 355
quod, nisi inania sint qua possent corpora quaeque
trasire, haud ulla fieri ratione uideres.
Denique cur alias aliis praestare uidemus
pondere res rebus nilo maiore figura?
Nam si tantundemst in lanae glomere quantum 360
corporis in plumbo est, tantudem pendere par est,
corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
contra autem natura manet sine pondere inanis.
Ergo quod magnumst aeque leuiusque uidetur,
nimirum plus esse sibi declarat inanis; 365
at contra grauius plus in se corporis esse
dedicat et multo uacui minus intus habere.
Est igitur nimirum id quod ratione sagaci
quaerimus, admixtum rebus, quod inane uocamus.
Illud in his rebus ne te deducere uero 370
possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
Cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
et liquidas aperire uias, quia post loca pisces
linquant, quo possint cedentes confluere undae.
Sic alias quoque res inter se posse moueri 375
et mutare locum, quamuis sint omnia plena.
Scilicet id falsa totum ratione receptumst.
Nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
ni spatium dederint latices? concedere porro
quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt? 380
Aut igitur motu priuandumst corpora quaeque
aut esse admixtum dicendumst rebus inane,
unde initum primum capiat res quaeque mouendi.
Postremo duo de concursu corpora lata
si cita dissiliant, nempe aer omne necessest, 385
inter corpora quod fiat, possidat inane.
Is porro quamuis circum celerantibus auris
confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
compleri spatium; nam primum quemque necessest
occupet ille locum, deinde omnia possideantur. 390
Quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
tum putat id fieri quia se condenseat aer,
errat; nam uacuum tum fit quod non fuit ante
et repletur item uacuum quod constitit ante,
nec tali ratione potest denserier aer, 395
nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
ipse in se trahere et partis conducere in unum.
Quapropter, quamuis causando multa moreris,
esse in rebus inane tamen fateare necesset.
Multaque praeterea tibi possum commemorando 400
argumenta fidem dictis corradere nostris.
Verum animo satis haec uestigia parua sagaci
sunt per quae possis cognoscere cetera tute.
Namque canes ut montiuagae persaepe ferai
naribus inueniunt intectas fronde quietes, 405
cum semel institerunt uestigia certa uiai,
sic alid ex alio per te tute ipse uidere
talibus in rebus poteris caecasque latebras
insinuare ominis et uerum protrahere inde.
Quod si pigraris pualumue recesseris ab re, 410
hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
usque adeo largos haustis e fontibus amnis
lingua meo suauis diti de pectore fundet,
ut uerear ne tarda prius per membra senectus
serpat et in nobis uitai claustra resoluat, 415
quam tibi de quauis una re uersibus omnis
argumentorum sit copia missa per auris.
Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
omnis, ut est igitur per se, natura duabus
constitit in rebus; nam corpora sunt et inane, 420
haec in quo sita sunt et qua diuersa mouentur.
Corpus enim per se communis dedicat esse
sensus; cui nisi prima fides fundata ualebit,
haud erit occultis de rebus quo referentes
confirmare animi quicquam ratione queamus. 425
Tum porro locus ac spatium, quod inane uocamus,
si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
esse neque omnino quoquam diuersa meare;
id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
Praeterea nil est quod possis dicere ab omni 430
corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
quod quasi tertia sit numero natura reperta.
Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
augmine uel grandi uel paruo denique, dum sit;
cui si tactus erit quamuis leuis exiguusque, 435
corporis augebit numerum summamque sequetur.
Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
rem prohibere queat per se transire meantem,
scilicet hoc id erit, uacuum quod inane uocamus.
Praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid 440
aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
aut erit ut possint in eo res esse gerique.
At facere et fungi sine corpore nulla potest res,
nec praebere locum porro nisi inane uacansque.
Ergo praeter inane et corpora tertia per se 445
nulla potest rerum in numero natura relinqui,
nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus
rebus ea inuenies aut horum euenta uidebis. 450
Coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
discidio potis est seiungi seque gregari,
pondus uti saxis, calor ignist, liquor aquai,
tactus corporibus cunctis, intactus inani.
Seruitium contra paupertas diuitiaeque, 455
libertas bellum concordia, cetera quorum
aduentu manet incolumis natura abituque,
haec soliti sumus, ut par est, euenta uocare
Tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
consequitur sensus, transactum quid sit in aeuo, 460
tum quae res instet, quid porro deinde sequatur.
Nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
semotum ab rerum motu placidaque quiete.
Denique Tyndaridem raptam belloque subactas
Troiugenas gentis cum dicunt esse, uidendumst 465
ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
quando ea saecla hominum, quorum haec euenta fuerunt,
irreuocabilis abstulerit iam praeterita aetas.
Namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
euentum dici poterit quodcumque erit actum. 470
Denique materies si rerum nulla fuisset
nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
numquam Tyndaridis forma conflatus amore
ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens,
clara accendisset saeui certamina belli, 475
nec clam durateus Troianis Pergama partu
inflammasset equus nocturno Graiugenarum;
perspicere ut possis res gestas funditus omnis
non ita uti corpus per se constare neque esse,
nec ratione cluere eadem qua constet inane, 480
sed magis ut merito possis euenta uocare
corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
Corpora sunt porro partim primordia rerum,
partim concilio quae constant principiorum.
Sed quae sunt rerum primordia, nulla potest uis 485
stinguere; nam solido uincunt ea corpore demum.
Etsi difficile esse uidetur credere quicquam
in rebus solido reperiri corpore posse.
Transit enim fulmen caeli per saepta domorum,
clamor ut ac uoces; ferrum candescit in igni 490
dissiliuntque fero feruenti saxa uapore;
cum labefactatus rigor auri soluitur aestu,
tum glacies aeris flamma deuicta liquescit;
permanat calor argentum penetraleque frigus,
quando utrumque manu retinentes pocula rite 495
sensimus infuso lympharum rore superne.
Usque adeo in rebus solidi nil esse uidetur.
Sed quia uera tamen ratio naturaque rerum
cogit, ades, paucis dum uersibus expediamus
esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, 500
semina quae rerum primordiaque esse docemus,
unde omnis rerum nunc constet summa creata.
Principio quoniam duplex natura duarum
dissimilis rerum longe constare repertast,
corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, 505
esse utramque sibi per se puramque necessest.
Nam quacumque uacat spatium, quod inane uocamus,
corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
corpus, ea uacuum nequaquam constat inane.
Sunt igitur solida ac sine inani corpora prima. 510
Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
materiem circum solidam constare necessest,
nec res ulla potest uera ratione probari
corpore inane suo celare atque intus habere,
si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. 515
Id porro nil esse potest nisi materiai
concilium, quod inane queat rerum cohibere.
Materies igitur, solido quae corpore constat,
esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
Tum porro si nil esset quod inane uocaret, 520
omne foret solidum; nisi contra corpora certa
essent quae loca complerent quaecumque tenerent,
omne quod est spatium uacuum constaret inane.
Alternis igitur nimirum corpus inani
distinctum, quoniam nec plenum nauiter exstat 525
nec porro uacuum. Sunt ergo corpora certa
quae spatium pleno possint distinguere inane.
Haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
possunt nec porro penitus penetrata retexi
nec ratione queunt alia temptata labare; 530
id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
Nam neque collidi sine inani possi uidetur
quicquam nec frangi nec findi in bina secando
nec capere umore neque item manabile frigus
nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. 535
Et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
tam magis his rebus penitus temptata labascit.
Ergo si solida ac sine inani corpora prima
sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
Praeterea nisi materies aeterna fuisset, 540
antehac ad nilum penitus res quaeque redissent
de niloque renata forent quaecumque uidemus.
At quoniam supra docui nil posse creari
de nilo neque quod genitum est ad nil reuocari,
esse immortali primordia corpore debent, 545
dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
materies ut suppeditet rebus reparandis.
Sunt igitur solida primordia simplicitate
nec ratione queunt alia seruata per aeuom
ex infinito iam tempore res reparare. 550
Denique si nullam finem natura parasset
frangendis rebus, iam corpora materiai
usque redacta forent aeuo frangente priore,
ut nil ex illis a certo tempore posset
conceptum summum aetatis peruadere finem. 555
Nam quiduis citius dissolui posse uidemus
quam rursus refici; quapropter longa diei
infinita aetas anteacti temporis omnis
quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
numquam reliquo reparari tempore posset. 560
At nunc nimirum frangendi reddita finis
certa manet, quoniam refici rem quamque uidemus
et finita simul generatim tempora rebus
stare, quibus possint aeui contingere florem.
Huc accedit uti, solidissima materiai 565
corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
mollia quae fiunt, aer aqua terra uapores,
quo pacto fiant et qua ui quaeque gerantur,
admixtum quoniam semel est in rebus inane.
At contra si mollia sint primordia rerum, 570
unde queant ualidi silices ferrumque creari
non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
principio fundamenti natura carebit.
Sunt igitur solida pollentia simplicitate
quorum condenso magis omnia conciliatu 575
artari possunt ualidasque ostendere uiris.
Porro si nullast frangendis reddita finis
corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
nunc etiam superare necesset corpora rebus,
quae nondum clueant ullo temptata periclo. 580
At quoniam fragili natura praedita constant,
discrepat aeternum tempus potuisse manere
innumerabilibus plagis uexata per aeuum.
Denique iam quoniam generatim reddita finis
crescendi rebus constat uitamque tenendi, 585
et quid quaeque queant per foedera naturai,
quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat,
nec commutatur quicquam, quin omnia constant
usque adeo, uariae uolucres ut in ordine cunctae
ostendant maculas generalis corpore inesse, 590
inmutabili materiae quoque corpus habere
debent nimirum. Nam si primordia rerum
commutari aliqua possent ratione reuicta,
incertum quoque iam constet quid possit oriri,
quid nequeat, finita potestas denique cuique 595
quanam sit ratione atque alte terminus haerens,
nec totiens possent generatim saecla referre
naturam mores uictum motusque parentum.
Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
corporis illius quod nostri cernere sensus 600
iam nequeunt, id nimirum sine partibus exstat
et minima constat natura, nec fuit umquam
per se secretum neque posthac esse ualebit,
alterius quoniamst ipsum pars primaque et una;
inde aliae atque aliae similes ex ordine partes 605
agmine condenso naturam corporis explent,
quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
haerere unde queant nulla ratione reuelli.
Sunt igitur solida primordia simplicitate
quae minimis stipata cohaerent partibus arte, 610
non ex illorum conuentu conciliata,
sed magis aeterna pollentia simplicitate,
unde neque auelli quicquam neque deminui iam
concedit natura reseruans semina rebus.
Praeterea nisi erit minimum, paruissima quaeque 615
corpora constabunt ex partibus infinitis,
quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
Ergo rerum inter summam minimamque quid escit?
Nil erit ut distet; nam quamuis funditus omnis 620
summa sit infinita, tamen paruissima quae sunt,
ex infinitis constabunt partibus aeque.
Quod quoniam ratio reclamat uera negatque
credere posse animum, uictus fateare necessest
esse ea quae nullis iam praedita partibus exstent 625
et minima constent natura. Quae quoniam sunt,
illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
Denique si minimas in partis cuncta resolui
cogere consuesset rerum natura creatix,
iam nil ex illis eadem reparare ualeret 630
propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
non possunt ea quae debet genitalis habere
materies, uarios conexus pondera plagas
concursus motus, per quae res quaeque geruntur.
Quapropter qui materiem rerum esse putarunt 635
ignem atque ex igni summam consistere solo,
magno opere a uera lapsi ratione uidentur.
Heraclitus init quorum dux proelia primus,
clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
quamde grauis inter Graios qui uera requirunt. 640
Omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
inuersis quae sub uerbis latitantia cernunt,
ueraque constituunt quae belle tangere possunt
auris et lepido quae sunt fucata sonore.
Nam cur tam uariae res possent esse requiro, 645
ex uno si sunt igni puroque creatae?
Nil prodesset enim calidum denserier ignem
nec rarefieri, si partes ignes eandem
naturam quam totus habet super ignis haberent.
Acrior ardor enim conductis partibus esset, 650
languidior porro disiectis disque sipatis.
Amplius hoc fieri nil est quod posse rearis
talibus in causis, nedum uariantia rerum
tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
Id quoque, si faciant admixtum rebus inane, 655
denseri poterunt ignes rarique relinqui.
Sed quia multa sibi cernunt contraria Musae
et fugitant in rebus inane relinquere purum,
ardua dum metuunt, amittunt uera uiai,
nec rursum cernunt exempto rebus inane 660
omnia denseri fierique ex omnibus unum
corpus, nil ab se quod possit mittere raptim;
aestifer ignis uti lumen iacit atque uaporem,
ut uideas non e stipatis partibus esse.
Quod si forte alia credunt ratione potesse 665
ignis in coetu stingui mutareque corpus,
scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
occidet ad nilum nimirum funditus ardor
omnis et <e> nilo fient quaecumque creantur.
Nam quodcumque suis mutatum finibus exit, 670
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
Proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
de niloque renata uigescat copia rerum.
Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam 675
sunt quae conseruant naturam semper eandem,
quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
naturam res et conuertunt corpora sese,
scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
Nil referret enim quaedam discedere, abire, 680
atque alia attribui, mutarique ordine quaedam,
si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
ignis enim foret omnimodis quodcumque crearet.
Verum, ut opinor, itast; sunt quaedam corpora quorum
concursus motus ordo positura figurae 685
efficiunt ignis, mutatoque ordine mutant
naturam neque sunt igni simulata neque ulli
praeterea rei quae corpora mittere possit
sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
Dicere porro ignem res omnis esse neque ullam 690
rem ueram in numero rerum constare nisi ignem,
quod facit hic idem, perdelirum esse uidetur.
Nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem. 695
Credit enim sensus ignem cognoscere uere,
cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
Quod mihi cum uanum tum delirum esse uidetur.
Quo referemus enim? Quid nobis certius ipsis
sensibus esse potest, qui uera ac falsa notemus? 700
Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
ut uelit ardoris naturam linquere solam,
quam neget esse ignis, <aliam> tamen esse relinquat?
Aequa uidetur enim dementia dicere utrumque.
Quapropter qui materiem rerum esse putarunt 705
ignem atque ex igni summam consistere posse,
et qui principium gignundis aera rebus
constituere, aut umorem quicumque putarunt
fingere res ipsum per se, terramue creare
omnia et in rerum naturas uertier omnis, 710
magno opere a uero longe derrasse uidentur.
Adde etiam qui conduplicant primordia rerum
aera iungentes igni terramque liquori,
et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
ex igni terra atque anima procrescere et imbri. 715
Quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
Ionium glaucis aspargit uirus ab undis,
angustoque fretu rapidum mare diuidit undis 720
Aeoliae terrarum oras a finibus eius
Hic est uasta Charybdis et hi Aetnaea minantur
murmura flammarum rursum se colligere iras,
faucibus eruptos iterum uis ut uomat ignis
ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. 725
Qua cum magna modis multis miranda uidetur
gentibus humanis regio uisendaque fertur,
rebus opima bonis, multa munita uirum ui,
nil tamen hoc habuisse uiro praeclarius in se
nec sanctum magis et mirum carumque uidetur. 730
Carmina quin etiam diuini pectoris eius
uociferantur et exponunt praeclara reperta,
ut uix humana uideatur stirpe creatus.
Hic tamen et supra quos diximus inferiores
partibus egregie multis multoque minores, 735
quamquam multa bene ac diuinitus inuenientes
ex adyto tamquam cordis responsa dedere
sanctius et multo certa ratione magis quam
Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
principiis tamen in rerum fecere ruinas 740
et grauiter magni magno cecidere ibi casu;
primum quod motus exempto rebus inani
constituunt et res mollis rarasque relinquunt,
aera rorem ignem terra animalia frugis,
nec tamen admiscent in eorum corpus inane; 745
deinde quod omnino finem non esse secandis
corporibus facient neque pausam stare fragori
nec prorsum in rebus minimum consistere quire;
cum uideamus id extremum cuiusque cacumen
esse quod ad sensus nostros minimum esse uidetur, 750
conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
extremum quod habent, minimum consistere <in illis>.
Huc accedit item, quoniam primordia rerum
mollia constituunt, quae nos natiua uidemus
esse et mortali cum corpore, funditus utqui 755
debeat ad nilum iam rerum summa reuerti
de niloque renata uigescere copia rerum;
quorum utrumque quid a uero iam distet habebis.
Deinde inimica modis multis sunt atque ueneno
ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt 760
aut ita diffugient ut tempestate coacta
fulmina diffugere atque imbris uentosque uidemus.
Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
atque in eas rursus res omnia dissoluuntur,
qui magis illa queunt rerum primordia dici 765
quam contra res illorum retroque putari?
Alternis gignuntur enim mutantque colorem
et totam inter se naturam tempore ab omni.
[Fulmina diffugere atque imbris uentosque uidemus]
sin ita forte putas ignis terraeque coire 770
corpus et aerias auras roremque liquoris,
nil in concilio naturam ut mutet eorum,
nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
non animans, non examino cum corpore, ut arbos.
Quippe suam quicque in coetu uariantis acerui 775
naturam ostendet mixtusque uidebitur aer
cum terra simul atque ardor cum rore manere.
At primordia gignundis in rebus oportet
naturam clandestinam caecamque adhibere,
emineat nequid quod contra pugnet et obstet 780
quominus esse queat proprie quodcumque creatur.
Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
et primum faciunt ignem se uertere in auras
aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
ex imbri retroque a terra cuncta reuerti, 785
umorem primum, post aera, deinde calorem,
nec cessare haec inter se mutare, meare
a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
Quod facere haud ullo debent primordia pacto.
Immutabile enim quiddam superare necessest, 790
ne res ad nilum redigantur funditus omnes.
Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
Quapropter quoniam quae paulo diximus ante
in commutatum ueniunt, constare necessest 795
ex aliis ea, quae nequeant conuertier usquam,
ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.
Quin potius tali natura praedita quaedam
corpora constituas, ignem si forte crearint,
posse eadem, demptis paucis paucisque tributis, 800
ordine mutato et motu, facere aeris auras,
sic alias aliis rebus mutarier omnis?
«At manifesta palam res indicat» inquis «in auras
aeris e terra res omnis crescere alique;
et nisi tempestas indulget tempore fausto 805
imbribus, ut tabe nimborum arbusta uacillent,
solque sua pro parte fouet tribuitque calorem,
crescere non possint fruges arbusta animantis.»
Scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
adiuuet, amisso iam corpore uita quoque omnis 810
omnibus e neruis atque ossibus exsoluatur.
Adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
Nimirum quia multa modis communia multis
multarum rerum in rebus primordia mixta 815
sunt, ideo uariis uariae res rebus aluntur.
Atque eadem magni refert primordia saepe
cum quibus et quali positura conteneantur
et quos inter se dent motus accipiantque;
namque eadem caelum mare terras flumina solem 820
constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
uerum aliis alioque modo commixta mouentur.
Quin etiam passim nostris in uersibus ipsis
multa elementa uides multis communia uerbis,
cum tamen inter se uersus ac uerba necessest 825
confiteare et re et sonitu distare sonanti.
Tantum elementa queunt permutato ordine solo.
At rerum quae sunt primordia, plura adhibere
possunt unde queant uariae res quaeque creari.
Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian 830
quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
concedit nobis patrii sermonis egestas,
sed tamen ipsam rem facilest exponere uerbis.
Principio, rerum quam dicit homoeomerian,
ossa uidelicet e pauxillis atque minutis 835
ossibus hic et de pauxillis atque minutis
uisceribus uiscus gigni sanguenque creari
sanguinis inter se multis coeuntibu guttis
ex aurique putat micis consistere posse
aurum et de terris terram concrescere paruis, 840
ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
cetera consimili fingit ratione putatque.
Nec tamen esse ulla idem parte in rebus inane
concedit neque corporibus finem esse secandis.
Quare in utraque mihi pariter ratione uidetur 845
errare atque illi, supra quos diximus ante.
Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
si primordia sunt, simili quae praedita constant
natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
et pereunt neque ab exitio res ulla refrenat. 850
Nam quid in oppressu ualido durabit eorum,
ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
Ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
Nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
tam mortalis erit quam quae manifesta uidemus 855
ex oculis nostris aliqua ui uicta perire.
At neque reccidere ad nilum res posse neque autem
crescere de nilo testor res ante probatas.
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
scire licet nobis uenas et sanguen et ossa 860
* * *
siue cibos omnis commixto corpore dicent
esse et habere in se neruorum corpora parua
ossaque et omnino uenas partisque cruoris,
fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse,
ex alienigenis rebus constare putetur, 865
ossibus et neruis sanieque et sanguine mixto.
Praeterea quaecumque e terra corpora crescunt
si sunt in terris, terram constare necessest
ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
Transfer item, totidem uerbis utare licebit. 870
In lignis si flamma latet fumusque cinisque,
ex alienigenis consistant ligna necessest,
praeterea tellus quae corpora cumque alit, auget
* * *
ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
Linquitur hic quaedam latitandi copia tenuis, 875
id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
res putet immixtas rebus latitare, sed illud
apparere unum cuius sint plurima mixta
et magis in promptu primaque in fronte locata.
Quod tamen a uera longe ratione repulsumst. 880
Conueniebat enim fruges quoque saepe, minaci
robore cum [in] saxi franguntur, mittere signum
sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
Consimili ratione herbas quoque saepe decebat 885
cum lapidi in lapidem terimus, manere cruorem. 884
Et latices dulcis guttas similique sapore 886
mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
scilicet, et glebis terrarum saepe friatis
herbarum genera et fruges frondesque uideri
dispertita in <ter> terram latitare minute, 890
postremo in lignis cinerem fumumque uideri,
cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
Quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
uerum semina multimodis inmixta latere 895
multarum rerum in rebus communia debent.
«At saepe in magnis fit montibus» inquis «ut altis
arboribus uicina cacumia summa terantur
inter se, ualidis facere id cogentibus austris,
donec flammai fulserunt flore coorto.» 900
Scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
uerum semina sunt ardoris multa, terendo
quae cum confluxere, creant incendia siluis.
Quod si facta foret siluis abscondita flamma,
non possent ullum tempus celarier ignes, 905
conficerent uolgo siluas, arbusta cremarent.
Iamne uides igitur, paulo quod diximus ante,
permagni referre eadem primordia saepe
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque, 910
atque eadem paulo inter se mutata creare
ignes et lignum? Quo pacto uerba quoque ipsa
inter se paulo mutatis sunt elementis,
cum ligna atque ignes distincta uoce notemus.
Denique iam quaecumque in rebus cernis apertis 915
si fieri non posse putas, quin materiai
corpora consimili natura praedita fingas,
hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
et lacrimis salsis umectent ora genasque. 920
Nunc age quod superest cognosce et clarius audi.
Nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
percussit thyrso laudis spes magna meum cor
et simul incussit suauem mi in pectus amorem
Musarum, quo nunc instinctus mente uigenti 925
auia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. Iuuat integros accedere fontis
atque haurire, iuuatque nouos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam
unde prius nulli uelarint tempora Musae; 930
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsoluere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Id quoque enim non ab nulla ratione uidetur; 935
sed ueluti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flauoque liquore,
ut puerorum aetas improuida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum 940
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali pacto recreata ualescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque uidetur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
uolgus abhorret ab hac, uolui tibi suauiloquenti 945
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle,
si tibi forte animum tali ratione tenere
uersibus in nostris possem, dum perspicis omnem
naturam rerum qua constet compta figura. 950
Sed quoniam docui solidissima materiai
corpora perpetuo uolitare inuicta per aeuom,
nunc age, summai quaedam sit finis eorum
necne sit, euoluamus; item quod inane repertumst
seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, 955
peruideamus utrum finitum funditus omne
constet an immensum pateat uasteque profundum.
Omne quod est igitur nulla regione uiarum
finitumst; namque extremum debebat habere.
Extremum porro nullius posse uidetur 960
esse, nisi ultra sit quod finiat; ut uideatur
quo non longius haec sensus natura sequatur.
Nunc extra summam quoniam nil esse fatendum,
non habet extremum, caret ergo fine modoque.
Nec refert quibus adsistas regionibus eius; 965
usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
tantundem partis infinitum omne relinquit.
Praeterea si iam finitum constituatur
omne quod est spatium, siquis procurrat ad oras
ultimus extremas iaciatque uolatile telum, 970
id ualidis utrum contortum uiribus ire
quo fuerit missum mauis longeque uolare,
an prohibere aliquid censes obstareque posse?
Alterutrum fatearis enim sumasque necesset.
Quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne 975
cogit ut exempta concedas fine patere.
Nam siue est aliquid quod probeat efficiatque
quominu quo missum est ueniat finique locet se,
siue foras fertur, non est a fine profectum.
Hoc pacto sequar atque, oras ubicumque locaris 980
extremass, quaeram quid telo denique fiat.
Fiet uti nusquam possit consistere finis
effugiumque fugae prolatet copia semper.
Praeterea spatium summai totius omne
undique si inclusum certis consisteret oris 985
finitumque foret, iam copia materiai
undique ponderibus solidis confluxet ad imum
nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
nec foret omnino caelum neque lumina solis,
quippe ubi materies omnis cumulata iaceret 990
ex infinito iam tempore subsidendo.
At nunc nimirum requies data principiorum
corporibus nullast, quia nil est funditus imum
quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
Semper in adsiduo motu res quaeque geruntur 995
partibus <e> cunctis infernaque suppeditantur
ex infinito cita corpora materiai.
Postremo ante oculos res rem finire uidetur;
aer dissaepit collis atque aera montes,
terra mare et contra mare terras terminat omnis; 1000
omne quidem uero nil est quod finiat extra.
Est igitur natura loci spatiumque profundi,
quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
perpetuo possint aeui labentia tractu
nec prorsum facere ut restet minus ire meando; 1005
usque adeo passim patet ingens copia rebus
finibus exemptis in cunctas undique partis.
Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
ne possit, natura tenet, quae corpus inane
et quod inane autem est finiri corpore cogit, 1010
ut sic alternis infinita omnia reddat,
aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
simplice natura pateat tamen immoderatum.
* * *
nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
nec mortale genus nec diuum corpora sancta 1015
exiguum possent horai sistere tempus.
Nam dispulsa suo de coetu materiai
copia ferretur magnum per inane soluta,
siue adeo potius numquam concreta creasset
ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset. 1020
Nam certe neque consilio primordia rerum
ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
nec quos quaeque <darent motus pepigere profecto>
sed quia multa modis multis mutata per omne
ex infinito uexantur percita plagis, 1025
omne genus motus et coetus experiundo
tandem deueniunt in talis disposituras,
qualibus haec rerum consistit summa creata,
et multos etiam magnos seruata per annos
ut semel in motus coniectast conuenientis, 1030
efficit ut largis auidum mare fluminis undis
integrent amnes et solis terra uapore
fota nouet fetus summ <iss> aque gens animantum
floreat et uiuant labentes aetheris ignes;
quod nullo facerent pacto, nisi materiai 1035
ex infinito suboriri copia posset,
unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
Nam ueluti priuata cibo natura animantum
diffluit amittens corpus, sic omnia debent
dissolui simul ac defecit suppeditare 1040
materies aliqua ratione auersa uiai.
Nec plagae possunt extrinsecus undique summam
conseruare omnem quaecumque est conciliata.
Cudere enim crebo possunt partemque morari,
dum ueniant aliae ac suppleri summa queatur. 1045
Interdum resilire tamen coguntur et una
principiis rerum spatium tempusque fugai
largiri, ut possint a coetu libera ferri.
Quare etiam atque etiam suboriri multa necessest;
et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, 1050
infinita opus est uis undique materiai.
Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi
in medium summae quod dicunt omnia niti,
atque ideo mundi naturam stare sine ullis
ictibus externis neque quoquam posse resolui 1055
summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa
—ipsum si quicquam posse in se sistere credis— :
et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
nitier in terraque retro requiescere posta,
ut per aquas quae nunc rerum simulacra uidemus. 1060
Et simili ratione animalia suppa uagari
contendunt neque posse e terris in loca caeli
reccidere inferiora magnis quam corpora nostra
sponte sua possint in caeli templa uolare:
Illi cum uideant solem, nos sidera noctis 1065
cernere, et alternis nobiscum tempora caeli
diuidere et noctes parilis agitare diebus.
Sed uanus stolidis haec <error falsa probauit>,
amplexi quod habent peru <ersa rem ratione>;
nam medium nil esse potest <quando omnia constant> 1070
infinita. Neque omnino, si iam <medium sit>,
possit ibi quicquam consistere <eam magis ob rem>,
quam quauis alia longe ratione <repelli:>
omnis enim locus ac spatium, quod in <ane uocamus>
per medium, per non medium, concedere <debet> 1075
aeque ponderibus, motus quacumque feruntur.
Nec quisquam locus est, quo corpora cum uener <e>,
ponderis amissa ui possint stare <in> inani;
nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
quin, sua quod natura petit, cocedere pergat. 1080
Haud igitur possunt tali ratione teneri
res in concilium medii cuppedine uictae.
Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
in medium niti, sed terrarum atque liquoris
et quasi terreno quae corpore contineantur, 1085
umorem ponti magnasque e montibus undas,
at contra tenuis exponunt aeris auras
et calidos simul a medio differier ignis,
atque ideo totum circum tremere aethera signis
et solis flammam per caeli caerula pasci, 1090
quod calor a medio fugiens se ibi colligat omnis,
nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum 1093
* * *
ne uolocri ritu flammarum moenia mundi 1102
diffugiant subito magnum per inane soluta
et ne cetera consimili ratione sequantur
neue ruant caeli tonitralia templa superne 1105
terraque se pedibus raptim subducat et omnis
inter permixtas rerum caelique ruinas
corpora soluentes abeat per inane profundum,
temporis ut puncto nil exstet reliquiarum
desertum praeter spatium et primordia caeca: 1110
Nam quacumque prius de parti corpora desse
constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
hac se turba foras dabit omnis materiai.
Haec sic pernosces parua perductus opella;
namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca 1115
nox iter eripiet quin ultima naturai
peruideas: ita res accendent lumina rebus.