Liber quintus
CAPITULA
aldatu1. PLUS HOMINIBUS PROFUISSE QUI SAPIENTIAM
INVENERIT QUAM CEREREM LIBERUM
HERCULEM
59. ANIMAM NATIVAM ESSE
64. DE MUNDO
76. DE SOLIS ET LUNAE CURSU
91. MARE CAELUM TERRAM
INTERITURA
132. ANIMAM ET ANIMUM NON POSSE ESSE
SINE CORPORE
146. MUNDUM NON ESSE AB DIS CONSTITUTUM
200. DIVISIO TERRAE VEL VITIUM
240. CUI PARS NATIVA SIT TOTUM
NATIVUM ESSE
251. DE TERRA
261. DE AQUA
273. DE AERE SIVE ANIMA
281. DE IGNI ET SOLE
294. DE LAMPADE ET LUCERNA
306. DE AEDIFICIIS QUEM AD MODUM INTEREANT
324. QUARE NATA OMNIA DICAT
351. QUARE AETERNITAS ESSE POSSIT
376. ET NATIVA ESSE
396. DE PHAETONTE SOLIS FILIO
419. ORIGO MUNDI ET OMINIUM
471. DE SOLIS ET LUNAE MAGNITUDINE
564. DE SOLIS MAGNITUDINE
575. DE LUNA
590. DE CALORE SOLIS
621. DEMOCRITI DE SOLE
629. DE LUNAE CURSU
663. EX DIA VISIO SOLIS
680. DE DIE LONGO ET BREVI NOCTE
705. DE LUNAE LUMINI
737. DE ANNI TEMPORIBUS
751. DE ECLIPSI
774. DE SOLIS ET LUNAE OFFECTIONE
780. DE NOVITATE MUNDI ET DISPOSITIONE
RERUM QUAE IN EO SUNT
878. DE CENTAURIS
892. DE SCYLLA
901. DE CHIMAERA
916. NON POTUISSE CHIMAERA ET SCYLLAM ET
SIMILIA EARUM GIGNI
1161. QUO MODO HOMINIBUS INNATA SIT DEORUM
OPINIO
1241. QUEM AD MODUM AURUM ARGENTUM
PLUMBUM REPERTUM SIT
1281. QUEM AD MODUM FERRUM INVENTUM SIT
LIBER QUINTUS
aldatuQuis potis est dignum pollenti pectore carmen
condere pro rerum maiestate hisque repertis?
Quisue ualet uerbis tantum qui fingere laudes
pro meritis eius possit qui talia nobis
pectore parta suo quaesitaque praemia liquit? 5
Nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
Nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi,
qui princeps uitae rationem inuenit eam quae
nunc apellatur sapientia, quique per artem 10
fluctibus e tantis uitam tantisque tenebris
in tam tranquillo et tam clara luce locauit.
Confer enim diuina aliorum antiqua reperta.
Namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
uitigeni laticem mortalibus instituisse; 15
cum tamen his posset sine rebus uita manere,
ut fama est aliquas etiam nunc uiuere gentis:
at bene non poterat sine puro pectore uiui;
quo magis hic merito nobis deus esse uidetur,
ex quo nunc etiam per magnas didita gentis 20
dulcia permulcent animos solacia uitae.
Herculis antistare autem si facta putabis,
longius a uera multo ratione ferere.
Quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
ille leonis obesset et horrens Arcadius sus? 25
Tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
Denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis 26
hydra uenenatis posset uallata colubris?
Quidue tripectora tergemini uis Geryonai
et Diomedis equi, spirantes naribus ignem, 29
Thracam Bistoniasque plagas atque Ismara propter, 31
aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala,
asper, acerba tuens, inmani corpore serpens
arboris amplexus stirpes quid denique obesset
propter Atlanteum litus pelagique seuera, 35
quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
Cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent?
Nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est 40
per nemora ac montes magnos siluasque profundas;
quae loca uitandi plerumque est nostra potestas.
At nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
atque pericula tumst ingratis insinuandum!
Quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres 45
sollicitum curae quantique perinde timores!
Quidue superbia spurcitia ac petulantia? quantas
efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
Haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
expulerit dictis, non armis, nonne decebit 50
hunc hominem numero diuom dignarier esse?
Cum bene praesertim multa ac diuinitus ipsis
inmortalibu de diuis dare dicta suerit
atque omnem rerum naturam pandere dictis.
Cuius ego ingressus uestigia dum rationes 55
persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
foedere sint, in eo quam sit durare necessum
nec ualidas ualeant aeui rescindere leges,
quo genere in primis animi natura reperta est
natiuo primum consistere corpore creta 60
nec posse incolumem magnum durare per aeuom,
sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
cernere cum uideamur eum queum uita reliquit,
quod superest, nunc huc rationis detulit ordo,
ut mihi mortali consistere corpore mundum 65
natiuomque simul ratio reddunda sit esse;
et quibus ille modis congressus materiai
fundarit terram caelum mare sidera solem
lunaique globum; tum quae tellure animantes
extiterint, et quae nullo sint tempore natae; 70
quoque modo genus humanum uariante loquella
coeperit inter se uesci per nomina rerum;
et quibus ille modis diuom metus insinuarit
perctora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
fana locus lucos aras simulacraque diuom. 75
Praeterea solis cursus lunaeque meatus
expediam qua ui flectat natura gubernans;
ne forte haec inter caelum terramque reamur
libera sponte sua cursus lustrare perennis
morigera ad fruges augendas atque animantis, 80
neue aliqua diuom uolui ratione putemus.
Nam bene qui didicere deos securum agere aeuom,
si tamen interea mirantur qua ratione
quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, 85
rursus in antiquas referuntur religiones
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri credunt, ignari quis queat esse,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit ratione atque alte terminus haerens. 90
Quod superest, ne te in promissis plura moremur,
principio maria ca terras caelumque tuere;
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
tris species tam dissimilis, tria talia texta,
una dies dabit exitio, multosque per annos 95
sustentata ruet moles et machina mundi.
Nec me animi fallit quam res noua miraque menti
accidat exitium caeli terraeque futurum,
et quam difficile id mihi sit peruincere dictis;
ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante, 100
nec tamen hanc possis oculorum subdere uisu
nec iacere indu manus, uia qua munita fidei
proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
Sed tamen effabor. Dictis dabit ipsa fidem res
forsitam et grautier terrarum motibus ortis 105
omnia conquassari in paruo tempore cernes;
quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
et ratio potius quam res persuadeat ipsa
succidere horrisono posse omnia uicta fragore.
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata 110
sanctius et multo certa ratione magis quam
Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
multa tibi expediam doctis solacia dictis;
religione refrenatus ne forte rearis
terras et solem et caelum, mare sidera lunam, 115
corpore diuino debere aeterna manere,
proptereaque putes ritu par esse Gigantum
pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
qui ratione sua disturbent moenia mundi
praeclarumque uelint caeli restinguere solem 120
inmortalia mortali sermone notantes;
quae procul usque adeo diuino a numine distent,
inque deum numero quae sint indigna uideri,
notitiam potius praebere ut posse putentur
quid sit uitali motu sensuque remotum. 125
Quippe etenim non est, cum quouis corpore ut esse
posse animi natura putetur consiliumque;
sicut in aethere non arbor, non aequore salso
nubes esse queunt neque pisces uiuere in aruis
nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse. 130
Certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
Sic animi natura nequit sine corpore oriri
sola neque a neruis et sanguine longius esse.
Quod si posset enim, multo prius insa animi uis
in capite aut umeris aut imis calcibus esse 135
posset et innasci quauis in parte soleret,
tandem in eodem homine atque in eodem uase manere.
Quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
dispositumque uidetur ubi esse et crescere possit
sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum 140
totum posse extra corpus formamque animalem
putribus in glebis terrarum aut solis <in> igni
aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
Haud igitur constant diuino praedita sensu,
quandoquidem nequeunt uitaliter esse animata. 145
Illud item non est ut possis credere, sedes
esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
Tenuis enim natura deum longeque remota
sensibus ab nostris animi uix mente, uidetur;
quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, 150
tactile nil nobis quod sit contingere debet:
tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
Quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
quae tibi posterius largo sermone probabo. 155
Dicere porro hominum causa uoluisse parare
praeclaram mundi naturam proptereaque
adlaudabile opus diuom laudare decere
aeternumque putare atque inmortale futurum,
nec fas esse, deum quod sit ratione uetusta 160
gentibus humanis fundatum perpetuo aeuo,
sollicitare suis ulla ui ex sedibus umquam
nec uerbis uexare et ab imo euertere summa,
cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
desiperest. Quid enim inmortalibus atque beatis 165
gratia nostra queat largirier emolumenti,
ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
Quidue noui potuit tanto post ante quietos
inlicere ut cuperent uitam mutare priorem?
Nam gaudere nouis rebus debere uidetur 170
cui ueteres obsunt; sed cui nil accidit aegri
tempore in anteacto, cum pulchre degeret aeuom,
quid potuit nouitatis amorem accendere tali?
Quidue mali fuerat nobis non esse creatis?
An, credo, in tenebris uita ac maerore iacebat, 175
donec diluxit rerum genitalis origo?
Natus enim debet quicumque est uelle manere
in uita, donec retinebit blanda uoluptas:
qui numquam uero uitae gustauit amorem
nec fuit in numero, quid obest non esse creatum? 180
Exemplum porro gignundis rebus et ipsa
notities hominum diuis unde insita primum est,
quid uellent facere ut scirent animoque uiderent,
quoue modost umquam uis cognita principiorum
quidque inter sese permutato ordine possent, 185
si non ipsa dedit speciem natura creandi?
Namque ita multa modis multis primordia rerum
ex infinito iam tempore percita plagis
ponderibusque suis consuerunt concita ferri
omnimodisque coire atque omnia pertemptare, 190
quaecumque inter se possent congressa creare,
ut non sit mirum si in tallis disposituras
deciderunt quoque et in talis uenere meatus,
qualibus haec rerum geritur nunc summa nouando.
Quod <si> iam rerum ignorem primordia quae sint, 195
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis diuinitus esse paratam
naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
Principio quantum caeli tegit impetus ingens, 200
inde auidam partem montes siluaeque ferarum
possedere, tenent rupes uastaeque paludes
et mare quod late terrarum distinet oras.
Inde duas porro prope partis feruidus ardor
adsiduusque geli casus mortalibus aufert. 205
Quod superest arui, tamen id natura sua ui
sentibus obducat, ni uis humana resistat
uitai causa ualido consueta bidenti
ingemere et terram pressis proscindere aratris.
Si non fecundas uertentes uomere glebas 210
terraique solum subigentes cimus ad ortus,
sponte sua nequeant liquidas existere in auras;
et tamen interdum magno quaesita labore
cum iam per terras frondent atque omnia florent,
aut nimiis torret feruoribus aetherius sol 215
aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae,
flabraque uentorum uiolento turbine uexant.
Praeterea genus horriferum natura ferarum
humanae genti infestum terraque marique
cur alit atque auget? cur anni tempora morbos 220
adportant? quare mors inmatura uagatur?
Tum porro puer, ut saeuis proiectus ab undis
nauita, nudus humi iacet, infans, indigus omni
uitali auxilio, cum primum in luminis oras
nixibus ex aluo matris natura profudit, 225
uagituque locum lugubri complet, ut aecumst
cui tantum in uita restet transire malorum.
At uariae crescunt pecudes armenta feraeque
nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
almae nutricis blanda atque infracta loquella 230
nec uarias quaerunt uesti pro tempore caeli,
denique non armis opus est, non moenibus altis,
qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
Principio quoniam terrai corpus et umor 235
aurarumque leues animae calidique uapores,
e quibus haec rerum consistere summa uidetur,
omnia natiuo ac mortali corpore constant,
debet eodem omnis mundi natura putari.
Quippe etenim quorum partis et membra uidemus 240
corpore natiuo ac mortalibus esse figuris,
haec eadem ferme mortalia cernimus esse
et natiua simul. Quapropter maxima mundi
cum uideam membra ac partis consumpta regigni,
scire licet caeli quoque item terraeque fuisse 245
principiale aliquod tempus clademque futuram.
Illud in his rebus ne corripuisse rearis
me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
esse, neque umorem dubitaui aurasque perire
atque eadem gigni rursusque augescere dixi, 250
principio pars terrai nonnulla, perusta
solibus adsiduis, multa pulsata pedum ui,
pulueris exhalat nebulam nubesque uolantis
quas ualidi toto dispergunt aere uenti.
Pars etiam glebarum ad diluuiem reuocatur 255
imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
Praeterea pro parte sua, quodcumque alit auget,
redditur; et quoniam dubio procul esse uidetur
omniparens eadem rerum commune sepulcrum,
ergo terra tibi libatur et aucta recrescit. 260
Quod superest, umore nouo mare flumina fontes
semper abundare et latices manare perennis
nil opus est uerbis: magnus decursus aquarum
undique declarat. Sed primum, quicquid aquai
tollitur in summaque fit ut nil umor abundet, 265
partim quod ualidi uerrentes aequora uenti
deminuunt radiisque retexents aetherius sol,
partim quod supter per terras diditur omnis:
percolatur enim uirus, retroque remanat
materies umoris et ad caput amnibus omnis 270
conuenit, inde super terras fluit agmine dulci
qua uia secta semel liquido pede detulit undas.
Aera nunc igitur dicam qui corpore toto
innumerabiliter priuas mutatur in horas.
Semper enim, quodcumque fluit de rebus, id omne 275
aeris in magnum fertur mare; qui nisi contra
corpora retribuat rebus recreetque fluentes,
omnia iam resoluta forent et in aera uersa:
haud igitur cessat gigni de rebus et in res
reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat. 280
Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
inrigat adsidue caelum candore recenti
suppeditatque nouo confestim lumine lumen.
Nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
quocumque accidit. Id licet hinc cognoscere possis, 285
quod simul ac primum nubes succedere soli
coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
extemplo inferior pars horum disperit omnis
terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
ut noscas splendore nouo res semper egere 290
et primum iactum fulgoris quemque perire
nec ratione alia res posse in sole uideri,
perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
Quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
lumina, pendentes lychni claraeque coruscis 295
fulguribus pingues multa caligne taedae
consimili properant ratione, ardore ministro,
suppeditare nouom lumen, tremere ignibus instant,
instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei 300
exitium celeri celatur origine flammae.
Sic igitur solem lunam stellasque putandum
ex alio atque alio lucem iactare subortu
et primum quicquid flammarum perdere semper:
inuiolabilia haec ne credas forte uigere. 305
Denique non lapides quoque uinci cernis ab aeuo,
non altas turris ruere et putrescere saxa,
non delubra deum simulacraque fessa fatisci,
nec sanctum numen fati protollere finis
posse neque aduersus naturae foedera niti? 310
Denique non monumenta uirum dilapsa uidemus
quaerere proporro sibi sene senescere credas,
non ruere auolsos silices a montibus altis
nec ualidas aeui uiris perferre patique
finiti? Neque enim caderent auolsa repente, 315
ex infinito quae tempore pertolerassent
omnia tormenta aetatis priuata fragore.
Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omnem
continet amplexu terram: si procreat ex se
omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta, 320
totum natiuo ac mortali corpore constat.
Nam quodcumque alias ex se res auget alitque,
deminui debet, recreari, cum recipit res.
Praeterea si nulla fuit genitalis origo
terrarum et caeli semperque aeterna fuere, 325
cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
non alias alii quoque res cecinere poetae?
Quo tot facta uirum totiens cecidere neque usquam
aeternis famae monumentis insita florent?
Verum, ut opinor, habet nouitatem summa recensque 330
naturast mundi neque pridem exordia cepit.
Quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
nunc etiam augescunt; nunc addita nauigiis sunt
multa, modo organici melicos peperere sonores,
denique natura haec rerum ratioque repertast 335
nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces.
Quod si forte fuisse antehac eadem omnia credis,
sed periisse hominum torrenti saecla uapore,
aut cecidisse urbis magno uexamine mundi, 340
aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
per terras amnes atque oppida coperuisse,
tanto quique magis uictus fateare necessest
exitium quoque terrarum caelique futurum.
Nam cum res tantis morbis tantisque periclis 345
temptarentur, ibi si tristior incubuisset
causa, darent late cladem magnasque ruinas.
Nec ratione alia mortales esse uidemur,
inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
atque illi quos a uita natura remouit. 350
Praeterea quaecumque manent aeterna necessust
aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
dissociare intus partis, ut materiai
corpora sunt quorum naturam ostendimus ante, 355
aut ideo durare aetatem posse per omnem,
plagarum quia sunt expertia, sicut inane est
quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
quo quasi res possint discedere dissoluique, 360
sicut summarum summa est aeterna, neque extra
qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
possint incidere et ualida dissoluere plaga.
At neque, uti docui, solido cum corpore mundi
naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, 365
nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
ex infinito quae possint forte coorta
corruere hanc rerum uiolento turbine summam
aut aliam quamuis cladem importare pericli,
nec porro natura loci spatiumque profundi 370
deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
aut alia quauis possunt ui pulsa perire.
Haud igitur leti praeclusa est ianua caelo
nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
sed patet inmani ac uasto respectat hiatu. 375
Quare etiam natiua necessumst confiteare
haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
ex infinito iam tempore adhuc potuissent
inmensi ualidas aeui contemnere uires.
Denique tantopere inter se cum maxima mundi 380
pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
nonne uides aliquam longi certaminis ollis
posse dari finem, uel cum sol et uapor omnis
omnibus epotis umoribus exsuperarint?
Quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur; 385
tantum suppeditant amnes ultraque minantur
omnia diluuiare ex alto gurgite ponti:
nequiquam, quoniam uerrentes aequora uenti
deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
et siccare prius confidunt omnia posse 390
quam liquor incepti possit contingere finem.
Tantum spirantes aequo certamine bellum
magnis <inter se> de rebus cernere certant,
cum semel interea fuerit superantior ignis
et semel, ut fama est, umor regnarit in aruis. 395
Ignis enim superat et lambens multa perussit,
auia cum Phaethonta rapax uis solis equorum
aethere raptauit toto terrasque per omnis:
at pater omnipotens ira tum percitus acri
magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu 400
deturbauit equis in terram, Solque cadenti
obuius aeternam succepit lampada mundi
disiectosque redegit equos iunxitque trementes,
inde suum per iter recreauit cuncta gubernans,
scilicet ut ueteres Graium cecinere poetae. 405
Quod procul a uera nimis est ratione repulsum.
Ignis enim superare potest ubi materiai
ex infinito sunt corpora plura coorta;
inde cadunt uires aliqua ratione reuictae,
aut pereunt res exustae torrentibus auris. 410
Umor item quondam coepit superare coortus,
ut fama est, hominum multas quando obruit urbis,
inde ubi uis aliqua ratione auersa recessit,
ex infinito fuerat quaecumque coorta,
constituerunt imbres et flumina uim minuerunt. 415
Sed quibus ille modis coniectus materiai
fundarit terram et caelum pontique profunda,
solis lunai cursus, ex ordine ponam.
Nam certe neque consilio primordia rerum
ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt 420
nec quos quaeque darent motus pepigere profecto,
sed quia multa modis multis primordia rerum
ex infinito iam tempore percita plagis
ponderibusque suis consuerunt concita ferri
omnimodisque coire atque omnia pertemptare, 425
quaecumque inter se possent congressa creare,
propterea fit uti magnum uolgata per aeuom
omne genus coetus et motus experiundo
tandem conueniant ea quae conuecta repente
magnarum rerum fiunt exordia saepe, 430
terrai maris et caeli generisque animantum.
Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
altiuolans poterat nec magni sidera mundi
nec mare nec caelum nec denique terra neque aer
nec similis nostris rebus res ulla uideri, 435
sed noua tempestas quaedam molesque coorta
omnigenis e principiis, discordia quorum 440
interualla uias conexus pondera plagas
concursus motus turbabat proelia miscens,
propter dissimilis formas uariasque figuras
quod non omnia sic poterant coniuncta manere
nec motus inter sese dare conenientis 445
Diffugere inde loci partes coepere paresque
cum paribus iungi res et discludere mundum
membraque diuidere et magnas disponere partes,
hoc est, a terris altum secernere caelum, 446
et seorsum mare, uti secreto umore pateret,
seorsus item puri secretique aetheris ignes.
Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
propterea quod erant grauia et perplexa, coibant 450
in medio atque imas capiebant omnia sedes;
quae quanto magis inter se perplexa coibant,
tam magis expressere ea quae mare sidera solem
lunamque efficerent at magni moenia mundi;
omnia enim magis haec e leuibus atque rutundis 455
seminibus multoque minoribu sunt elementis
quam tellus. Ideo, per rara foramina terrae
partibus erumpens primus se sustulit aether
ignifer et multos secum leuis abstulit ignis,
non alia longe ratione ac saepe uidemus, 460
aurea cum primum gemmantis rore per herbas
matutina rubent radiati lumina solis
exhalantque lacus nebulam fluuiique perennes,
ipsaque ut interdum tellus fumare uidetur;
omnia quae sursum cum conciliantur, in alto 465
corpore concreto subtexunt nubilam caelum.
Sic igitur tum se leuis ac diffusilis aether
corpore concreto circumdatus undique saepsit
et late diffusus in omnis undique partis
omnia sic auido complexu cetera saepsit. 470
Hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
interutrasque globi quorum uertuntur in auris;
quae neque terra sibi adsciuit nec maximus aether,
quod neque tam fuerunt grauia ut depressa sederent,
nec leuia ut possent per summas labier oras, 475
et tamen interutrasque ita sunt ut corpora uiua
uersent et partes ut mundi totius extent;
quod genus in nobis quaedam licet in statione
membra manere, tamen cum sint ea quae moueantur.
His igitur rebus retractis terra repente, 480
maxuma qua nunc se ponti plaga caetula tendit,
succidit et salso suffudit gurgite fossas.
Inque dies quanto circum magis aetheris aestus
et radii solis cogebant undique terram
uerberibus crebris extrema ad limina in artum, 485
in medio ut propulsa suo condesa coiret,
tam magis expressus salsus de corpore sudor
augebat mare manando camposque natantis,
et tanto magis illa foras elapsa uolabant
corpora multa uaporis et aeris altaque caeli 490
densabant procul a terris fulgentia templa.
Sidebant campi, crescebant montibus altis
ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
nec pariter tantundem omnes subcumbere partis.
Sic igitur terrae concreto corpore pondus 495
constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
confluxit grauis et subsedit funditus ut faex;
inde mare inde aer inde aether ignifer ipse
corporibus liquidis sunt omnia pura relicta,
et leuiora aliis alia, et liquidissimus aether 500
atque leuissimus aerias super influit auras,
nec liquidum corpus turbantibus aeris auris
commiscet; sinit haec uiolentis omnia uerti
turbinibus, sinit incertis turbare procellis
ipse suos ignis certo fert impete labens. 505
Nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
unum labendi conseruans usque tenorem.
Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
Principio magnus caeli si uortitur orbis, 510
ex utraque polum parti premere aera nobis
dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
inde alium supra fluere atque intendere eodem
quo uoluenda micant aeterni sidera mundi;
aut aliud subter, contra qui subuehat orbem, 515
ut fluuios uersare rotas atque haustra uidemus.
Est etiam quoque uti possit caelum omne menere
in statione, tamen cum lucida signa ferantur;
siue quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
quaerentesque uiam circum uersantur et ignes 520
passim per caeli uoluunt summania templa;
siue aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
uersat agens ignis; siue ipsi serpere possunt
quo cuiusque cibus uocat atque inuitat euntis,
flammea per caelum pascentes corpora passim. 525
Nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
difficile est; sed quid possit fiatque pear omne
in uariis mundis uaria ratione creatis,
id doceo plurisque sequor disponere causas,
motibus astrorum quae possint esse per omne; 530
e quibus una tamen sit et hic quoque causa necessest
quae uegeat motum signis; sed quae sit earum
praecipere hautquaquamst pedetemtim progredientis.
Terraque ut in media mundi regione quiescat,
euanescere paulatim et decrescere pondus 535
conuenit, atque aliam naturam supter habere
ex ineunte aeuo coniunctam atque uniter aptam
partibus aeriis mundi quibus insita uiuit.
Propterea non est oneri neque deprimit auras;
ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra 540
nec caput est oneri collo nec denique totum
corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
at quaecumque foris ueniunt inpostaque nobis
pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
Usque adeo magni refert quid quaeque queat res. 545
Sic igitur tellus non est aliena repente
allata atque auris aliunde obiecta alienis,
sed pariter prima concepta ab origine mundi
certaque pars eius, quasi nobis membra uidentur.
Praeterea grandi tonitru concussa repente 550
terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
partibus aeriis mundi caeloque reuincta:
nam communibus inter se radicibus haerent
ex ineunte aeuo coniuncta atque uniter apta. 555
Nonne uides etiam quam magno pondere nobis
sustineat corpus tenuissima uis animai
propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
Denique iam saltu pernici tollere corpus
quid potis est nisi uis animae, quae membra gubernat? 560
Iamne uides quantum tenuis natura ualere
possit, ubi est coniuncta graui cum corpore, ut aer
coniunctus terris et nobis est animi uis?
Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
esse potest, nostris quam sensibus esse uidetur. 565
Nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
adiicere et calidum membris adflare uaporem,
nil illi his interuallis de corpore libant
flammarum, nil ad speciem est contractior ignis.
Proinde, calor quoniam solis lumemque profussum 573
perueniunt nostros ad sensus et loca fulgent, 570
forma quoque hinc solis debet filumque uideri,
nil adeo ut possis plus aut minus addere uere
[perueniunt nostros ad sensus et loca fulgent]. 574
Lunaque siue notho fertur loca lumine lustrans, 575
siue suam propio iactat de corpore lucem,
quidquid id est, nilo fertur maiore figura
quam, nostris oculis qua cernimus, esse uidetur.
Nam prius omnia, quae longe semota tuemur
aera per multum, specie confusa uidentur 580
quam minui filum. Quapropter luna necesse est,
quandoquidem claram speciem certamque figuram
praebet, ut est oris extremis cumque notata
quantaque quantast hinc nobis uideatur in alto.
Postremo quoscumque uides hinc aetheris ignes, 585
quandoquidem quoscumque in terris cernimus <ignes>,
dum tremor <et> clarus dum cernitur ardor eorum,
perparuom quiddam interdum mutare uidentur
alteram utram in partem filum, quo longius absunt;
scire licet perquam pauxillo posse minores 594
esse uel exigua maioris parte breuique.
Illud item non est mirandum, qua ratione 590
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
quod maria ac terras omnis caelumque rigando
compleat et calido perfundat cuncta uapore
[quanta quoquest tanta hinc nobis uidetur in alto]. 596
Nam licet hinc mundi patefactum totius unum 597
largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa uaporis
undique conueniunt et sic coniectus eorum 600
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
Nonne uides etiam quam late paruus aquai
prata riget fons interdum campisque redundet?
Est etiam quoque uti non magno solis ab igni
aera percipiat calidis feruoribus ardor, 605
opportunus ita est si forte et idoneus aer,
ut queant accendi paruis ardoribus ictus;
quod genus interdum segetes stipulamque uidemus
accidere ex una scintilla incendia passim.
Forsitan et rosea sol alte lampade lucens 610
possideat multum caecis feruoribus ignem
circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
Nec ratio solis simplex <et> recta patescit,
quo pacto aestiuis e partibus aegocerotis 615
brumalis adeat flexus atque inde reuertens
canceris ut uertat metas ad solstitialis,
lunaque mensibus id spatium uideatur obire,
annua sol in quo consumit tempora cursu.
Non, inquam, simplex his rebus reddita causast. 620
Nam fieri uel cum primis id posse uidetur,
Democriti quod sancta uiri sententia ponit,
quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
euanescere enim rapidas illius et acris 625
imminui supter uiris, ideoque relinqui
paulatim solem cum posterioribu signis,
inferior multo quod sit quam feruida signa.
Et magis hoc lunam: quanto demissior eius
cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, 630
tanto posse minus cum signis tendere cursum.
Flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
inferior quam sol, tanto magis omnia signa
hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
Propterea fit ut haec ad signum quoque reuerti 635
mobilius uideatur, ad hanc quia signa reuisunt.
Fit quoque ut e mundi transuersis partibus aer
alternis certo fluere alter tempore possit
qui queat aestiuis solem detrudere signis
brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, 640
et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
aestiferas usque in partis et feruida signa.
Et ratione pari lunam stellasque putandumst,
quae uoluont magnos in magnis orbibus annos,
aeribus posse alternis e partibus ire. 645
Nonne uides etiam diuersis nubila uentis
diuersas ire in partis inferna supernis?
Qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
aestibus inter se diuersis sidera ferri?
At nox obruit ingenti caligine terras, 650
aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
impulit atque suos efflauit languidus ignis
concussos itere et labefactos aere multo,
aut quia sub terras cursum conuortere cogit
uis eadem, supra quae terras pertulit orbem. 655
Tempore item certo roseam Matuta per oras
aetheris auroram differt et lumina pandit,
aut quia sol idem, sub terras ille reuertens,
anticipat caelum radiis accendere temptans,
aut quia conueniunt ignes et semina multa 660
confluere ardoris consuerunt tempore certo,
quae faciunt solis noua semper lumina gigni;
quod genus Idaeis fama est e montibus altis
dispersos ignis orienti lumine cerni,
inde coire globum quasi in unum et conficere orbem. 665
Nec tamen illud in his rebus mirabile debet
esse, quod haec ignis tam certo tempore possunt
semina confluere et solis reparare nitorem.
Multa uidemus enim, certo quae tempore fiunt
omnibus in rebus. Florescunt tempore certo 670
arbusta et certo dimittunt tempore florem:
nec minus in certo dentis cadere imperat aetas
tempore et inpubem molli pubescere ueste
et pariter mollem malis demittere barbam:
fulmina postremo nix imbres nubila uenti 675
non nimis incertis fiunt in partibus anni.
Namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, 680
et minui luces, cum sumant augmina noctis,
aut quia sol idem sub terras atque superne
imparibus currens anfractibus aetheris oras
partit et in partis non aequas diuidit orbem,
et quod ab alterutra detraxit parte, reponit 685
eius in aduersa tanto plus parte relatus,
donec ad id signum caeli peruenit, ubi anni
nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
nam medio cursu flatus aquilonis et austri
distinet aequato caelum discrimine metas 690
propter signiferi posituram totius orbis,
annua sol in quo consumit tempora serpens,
obliquo terras et caelum lumine lustrans,
ut ratio declarat eorum qui loca caeli
omnia dispositis signis ornata notarunt. 695
Aut quia crassior est certis in partibus aer,
sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
propterea noctes hiberno tempore longae
cessant, dum ueniat radiatum insigne diei. 700
Aut etiam, quia sic alternis partibus anni
tardius et citius consuerunt confluere ignes
qui faciunt solem certa de surgere parte,
propterea fit uti uideantur dicere uerum.
* * *
Luna potest solis radiis percussa nitere 705
inque dies magis <id> lumen conuertere nobis
ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
donique eum contra pleno bene lumine fulsit
atque oriens obitus eius super edita uidit;
inde minutatim retro quasi condere lumen 710
debet item, quanto propius iam solis ad ignem
labitur ex alia signorum parte per orbem;
ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
consimilem cursusque uiam sub sole tenere.
Est etiam quare proprio cum lumine possit 715
uoluier et uarias splendoris reddere formas;
corpus enim licet esse aliud quod fertur et una
labitur omnimodis occursans officiensque
nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
Versarique potest, globus ut, si forte, pilai 720
dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
uersandoque globum uariantis edere formas,
donique eam partem, quaecumque est ignibus aucta,
ad speciem uertit nobis oculosque patentis;
inde minutatim retro contorquet et aufert 725
luciferam partem glomeraminis atque pilai;
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
astrologorum artem contra conuincere tendit,
proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis. 730
Denique cur nequeat semper noua luna creari
ordine formarum certo certisque figuris
inque dies priuos aborisci quaeque creata
atque alia illius reparari in parte locoque,
difficilest ratione docere et uincere uerbis, 735
ordine cum <possint> tam certo multa creari.
It Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
pennatus graditur, Zephyri uestigia propter
Flora quibus mater praespargens ante uiai
cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. 740
Inde loci sequitur calor aridus et comes una
puluerulenta Ceres <et> etesia flabra aquilonum.
Inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
Inde aliae tempestates uentique secuntur,
altitonans Volturnus et auster fulmine pollens. 745
Tandem bruma niues adfert pigrumque rigorem
reddit; Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
Quo minus est mirum si certo tempore luna
gignitur et certo deletur tempore rursus,
cum fieri possint tam certo tempore multa. 750
Solis item quoque defectus luaneque latebras
pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
Nam cur luna queat terram secludere solis
lumine et a terris altum caput obstruere ei,
obiciens caecum radiis ardentibus orbem: 755
tempore eodem aliud facere id non posse putetur
corpus quod cassum labatur lumine semper?
Solque suos etiam dimittere languidus ignis
tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
cum loca praeteriit flammis infesta per auras, 760
quae faciunt ignis interstingui atque perire?
Et cur terra queat lunam spoliare uicissim
lumine et oppresum solem super ipsa tenere,
menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras:
tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae 765
corpus uel supra solis perlabier orbem,
quod radios interrumpat lumenque profusum?
Et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
cur nequeat certa mundi languescere parte.
dum loca luminibus propriis inimica per exit? 770
[menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.]
Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
qua fieri quicquid posset ratione resolui,
solis uti uarios cursus lunaeque meatus
noscere possemus quae uis et caussa cieret, 775
quoue modo <possent> offecto lumine obire
et neque opinantis tenebris obducere terras,
cum quasi coniuent et aperto lumine rursum
omnia conuisunt clara loca candida luce,
nunc redeo ad mundi nouitatem et mollia terrae 780
arua, nouo fetu quid primum in luminis oras
tollere et incertis crerint committere uentis.
Principio genus herbarum uiridemque nitorem
terra dedit circum collis camposque per omnis,
florida fulserunt uiridanti prata colore, 785
arboribusque datumst uariis exinde per auras
crescendi magnum inmissis certamen habenis.
Ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
quadripedum membris et corpore pennipotentum,
sic noua tum tellus herbas uirgultaque primum 790
sustulit, inde loci mortalia saecla creauit
multa modis multis uaria ratione coorta.
Nam neque de caelo cecidisse animalia possunt
nec terrestria de salcis exisse lacunis.
Linquitur ut merito maternum nomen adepta 795
terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
Multaque nunc etiam existunt animalia terris
imbribus et calido solis concreta uapore;
quo minus est mirum si tum sunt plura coorta
et maiora, noua tellure atque aethere adulta. 800
Principio genus alituum uariaeque uolucres
oua relinquebant exclusae tempore uerno,
folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
lincunt sponte sua uictum uitamque petentes.
Tum tibi terra dedit primum mortalia saecla. 805
Multus enim calor atque umor superabat in aruis:
hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
crescebant uteri terram radicibus apti;
quos ubi tempore maturo patefecerat aetas
infantum fugiens umorem aurasque petessens, 810
conuertebat ibi natura foramina terrae
et sucum uenis cogebat fundere apertis
consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
impetus in mammas conuertitur ille alimenti. 815
Terra cibum pueris, uestem uapor, herba cubile
praebebat multa et molli lanugine abundans.
At nouitas mundi nec frigora dura ciebat
nec nimios aestus nec magnis uiribus auras.
Omnia enim pariter crescunt et robora sumunt. 820
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
terra tenet merito, quoniam genus ipsa creauit
humanum atque animal prope certo tempore fudit
omne quod in magnis bacchatur montibu passim,
aeriasque simul uolucres uariantibu formis. 825
Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
destitit, ut mulier spatio defessa uetusto.
Mutat enim mundi naturam totius aetas
ex alioque alius status excipere omnia debet,
nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, 830
omnia commutat natura et uertere cogit.
Namque aliud putrescit et aeuo debile languet,
porro aliud succrescit et <e> contemptibus exit.
Sic igitur mundi naturam totius aetas
mutat et ex alio terram status excipit alter, 835
quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
Multaque tum tellus etiam portenta creare
conatast mira facie membrisque coorta,
androgynem, interutrasque nec utrum, utrimque remotum,
orba pedum partim, manuum uiduata uicissim, 840
muta sine ore etiam, sine uoltu caeca reperta,
uinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
nec uitare malum nec sumere quod uolet usus.
Cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, 845
nequiquam, quoniam natura absterruit auctum
nec potuere cupitum aetatis tangere florem
nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
Multa uidemus enim rebus concurrere debere,
ut propagando possint procudere saecla; 850
pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
semina qua possint membris manare remissis;
feminaque ut maribus coniungi possit, habere
mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
Multaque tum interiise animantum saecla necessest 855
nec potuisse propagando procudere prolem.
Nam quaecumque uides uesci uitalibus auris,
aut dolus aut uirtus aut denique mobilitas est
aut inuente aeuo genus id tutata reseruans.
Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae 860
commendata manent, tutelae tradita nostrae.
Principio genus acre leonum saeuaque saecla
tutatast uirtus, uolpes dolus et fuga ceruos.
At leuisomma canum fido cum pectore corda
et genus omne quod est ueterino semine partum 865
lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
nam cupide fugere feras pacemque secuta
sunt et larga suo sine pabula parta labore,
quae damus utilitatis eorum praemia causa. 870
At quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
sponte sua possent ut uiuere nec dare nobis
utilitatem aliquam quare pateremur eorum
praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant 875
indupedita suis fatalibus omnia uinclis,
donec ad interitum genus id natura redegit.
Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo
esse queunt duplici natura et corpore bino
ex alienigenis membris compacta, potestas 880
hinc illinc partis ut sat par esse potis sit.
Id licet hinc quamuis hebeti cognoscere corde.
Principio circum tribus actis impiger annis
floret ecus, puer haudquaquam; nam saepe etiam nunc
ubera mammarum in somnis lactantia quaeret: 885
post ubi ecum ualidae uires aetate senecta
membraque deficiunt fugienti languida uita,
tum demum puerili aeuo florente iuuentas
occipit et molli uestit lanugine malas.
Ne forte ex homine et ueterino semine equorum 890
confieri credas Centauros posse neque esse,
aut rapidis canibus succinctas semimarinis
corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
inter se quorum discordia membra uidemus;
quae neque florescunt pariter nec robora sumunt, 895
corporibus neque proiciunt aetate senecta,
nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
conueniunt, neque sunt eadem iucunda per artus:
quippe uidere licet pinguescere saepe cicuta
barbigeras pecudes, homini quae est acre uenenum. 900
Flamma quidem <uero> cum corpora fulua leonum
tam soleat torrere atque urere quam genus omne
uisceris in terris quodcumque et sanguinis exstet,
qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera 905
ore foras acrem flaret de corpore flammam?
Quare etiam tellure noua caeloque recenti
talia qui fingit potuisse animalia gigni,
nixus in hoc uno nouitatis nomine inani,
multa licet simili ratione effutiat ore, 910
aurea tum dicat per terras flumina uulgo
fluxisse et gemmis florere arbusta suesse
aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
et manibus totum circum se uertere caelum. 915
Nam quod multa fuere in terris semina rerum
tempore quo primum tellus animalia fudit,
nil tamen est signi mixtas potuisse creari
inter se pecudes compactaque membra animantum,
propterea quia quae de terris nunc quoque abundant 920
herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
non tamen inter se possunt complexa creari,
sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
foedere naturae certo discrimina seruant.
Et genus humanum multo fuit illud in aruis 925
durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
et maioribus et solidis magis ossibus intus
fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis,
nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
nec nouitate cibi nec labi corporis ulla. 930
Multaque per caelum solis uoluentia lustra
uolgiuago uitam tractabant more ferarum.
Nec robustus erat curui moderator aratri
quisquam, nec scibat ferro molirier arua
nec noua defodere in terram uirgulta neque altis 935
arboribus ueteres decidere falcibu ramos.
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
sponte sua, satis id placabat pectora donum.
Glandiferas inter curabant corpora quercus
plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis 940
arbita puniceo fieri matura colore,
plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
Multaque praeterea nouitas tum florida mundi
pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
At sedare sitim fluuii fontesque uocabant, 945
ut nunc montibus e magnis decursus aquai
claricitat late sitientia saecla ferarum.
Denique nota uagis siluestria templa tenebant
numpharum, quibus e scibant umore fluenta
lubrica proluuie larga lauere umida saxa, 950
umida saxa, super uiridi stillantia musco,
et partim plano scatere atque erumpere campo.
Necdum res igni scibant tractare neque uti
pellibus et spoliis corpus uestire ferarum,
sed nemora atque cauos montis siluasque colebant 955
et frutices inter condebant squalida membra
uerbera uentorum uitare imbrisque coacti.
Nec commune bonum poterant spectare neque ullis
moribus inter se scibant nec legibus uti.
Quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat 960
sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus.
Et Venus in siluis iungebat corpora amantum;
conciliabat enim uel muta quamque cupido
uel uiolenta uiri uis atque inpensa libido
uel pretium, glandes atque arbita uel pira lecta. 965
Et manuum mira freti uirtute pedumque
consectabantur siluestria saecla ferarum
missilibus saxis et magno pondere clauae. 975
Multaque uincebant, uitabant, pauca latebris; 968
saetigerisque pares subus siluestria membra
nuda dabant terrae nocturno tempore capti. 970
circum se foliis ac frondibus inuoluentes.
Nec plagore diem magno solemque per agros
quaerebant pauidi palantes noctis in umbris,
sed taciti respectabant somnoque sepulti, 974
dum rosea face sol inferret lumina caelo; 976
a paruis quod enim consuerant cernere semper
alterno tenebras et lucem tempore gigni,
non erat ut fieri posset mirarie umquam
nec diffidere ne terras aeterna teneret 980
nox in perpetuum detracto lumine solis.
Sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
infestam miseris faciebant saepe quietem;
eiectique domo fugiebant saxea tecta
spumigeri suis aduentu ualidique leonis, 985
atque intempesta cedebant nocte pauentes
hospitibus saeuis instrata cubilia fronde.
Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
dulcia linquebant lamentis lumina uitae.
Vnus enim tum quisque magis deprensus eorum 990
pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus,
et nemora ac montis gemitu siluasque replebat
uiua uidens uiuo sepeliri uiscera busto.
At quos effugium seruarat corpore adeso,
posterius tremulas super ulcera taetra tenentes 995
palmas horriferis accibant uocibus Orcum,
donique eos uita priuarant uermina saeua
expertis opis, ignaros quid uolnera uellent.
At non multa uirum sub signis milia ducta
una dies dabat exitio nec turbida ponti 1000
aequora lidebant nauis ad saxa uirosque.
Sed temere incassum frustra mare saepe coortum
saeuibat leuiterque minas ponebat inanis,
nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis: 1005
improba nauigii ratio tum caeca iacebat.
Tum penuria deinde cibi languentia leto
membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
Illi imprudentes ipsi sibi saepe uenenum
uergebant, nunc dant <aliis> sollertius ipsi. 1010
Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt,
et mulier coniuncta uiro concessit in unum
* * *
cognita sunt, prolemque ex se uidere creatam
tum genus humanum primum mollescere coepit.
Ignis enim curauit ut alsia corpora frigus 1015
non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
et Venus inminuit uiris puerique parentum
blanditiis facile ingenium fregere superbum.
Tunc et amicitiem coeperunt iungere auentes
finitimi inter se nec laedere nec uiolari, 1020
et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
uocibus et gestu cum balbe significarent
imbecillorum esse aequum misererier omnis.
Nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
sed bonaa magnaque pars seruabat foedera caste; 1025
aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
At uarios linguae sonitus natura subegit
mittere et utilitas expressit nomina rerum,
non alia longe ratione atque ipsa uidetur 1030
protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
Sentit enim uim quisque suam quod possit abuti:
cornua nata prius uitulo quam frontibus extent,
illis iratus petit atque infestus inurget. 1035
At catuli pantherarum scymnique leonum
unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
uix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
Alituum porro genus alis omne uidemus
fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum. 1040
Proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
rebus et inde homines didicisse uocabula prima,
desiperest. Nam cur hic posset cuncta notare
uocibus et uarios sonitus emittere linguae,
tempore eodem alii facere id non quisse putentur? 1045
Praeterea si non alii quoque uocibus usi
inter se fuerant, unde insita notities est
utilitatis et unde data est huic prima potestas,
quid uellet facere ut sciret animoque uideret?
Cogere item pluris unus uictosque domare 1050
non poterat, rerum ut perdiscere nomina uellent.
Nec ratione docere ulla suadereque surdis,
quid sit opus facto, facilest: neque enim paterentur
nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
uocis inauditos sonitus obtundere frustra. 1055
Postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
si genus humanum, cui uox et lingua uigeret,
pro uario sensu uaria res uoce notaret?
Cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
dissimilis soleant uoces uariasque ciere, 1060
cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
Quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
Inritata canum cum primum magna Molossum
mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
longe alio sonitu rabies <re> stricta minatur, 1065
et cum iam latrant et uocibus omnia complent;
at catulos blande cum lingua lambere temptant,
aut ubi eos iactant pedibus morsuque petentes
suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
longe alio pacto gannitu uocis adulant, 1070
et cum deserti baubantur in aedibus aut cum
plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
Denique non hinnitus item differre uidetur,
inter equas ubi equus florenti aetate iuuencus
pinnigeri saeuit calcaribus ictus amoris 1075
et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
et cum sic alias concussis artibus hinnit?
Postremo genus alituum uariaeque uolucres,
accipitres atque ossifragae mergique marinis
fluctibus in salso uictum uitamque petentes, 1080
longe alias alio iaciunt in tempore uoces,
et quom de uictu certant praedaque repugnant;
et partim mutant cum tempestatibus una
raucisonos cantus, cornicum ut saecla uetusta
coruorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris 1085
poscere et interdum uentos aurasque uocare.
Ergo si uarii sensus animalia cogunt,
muta tamen cum sint, uarias emittere uoces,
quanto mortalis magis aecumst tum potuisse
dissimilis alia atque alia res uoce notare! 1090
Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
fulmen detulit in terram mortalibus ignem
primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
multa uidemus enim caelestibus incita flammis
fulgere, cum caeli donauit plaga uapore. 1095
Et ramosa tamen cum uentis pulsa uacillans
aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
exprimitur ualidis extritus uiribus ignis,
emicat interdum flammai feruidus ardor,
mutua dum inter se rami stirpesque teruntur. 1100
Quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
Inde cibum quoquere ac flammae mollire uapore
sol docuit, quoniam mitescere multa uidebant
uerberibus radiorum atque aestu uicta per agros.
Inque dies magis hi uictum uitamque priorem 1105
commutare nouis mostrabant rebus et igni,
ingenio qui praestabant et corde uigebant.
Condere coeperunt urbis arcemque locare
praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
et pecus atque agros diuisere atque dedere 1110
pro facie cuiusque et uiribus ingenioque;
nam facies multum ualuit uiresque uigebant.
Posterius res inuestast aurumque repertum,
quod facile et ualidis et pulchris dempsit honorem;
diuitioris enim sectam plerumque secuntur 1115
quamlubet et fortes et pulchro corpore creti.
Quod siquis uera uitam ratione gubernet,
diuitiae grandes homini sunt uiuere parce
aequo animo; neque enim est umquam penuria parui.
At claros homines uoluerunt se atque potentes, 1120
ut fundamento stabili fortuna maneret
et placidam possent opulenti degere uitam,
nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem
certantes iter infestum fecere uiai,
et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos 1125
inuidia interdum contemptim in Tartara taetra,
inuidia quoniam, ceu fulmine, summa uaporant 1131
plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque; 1132
ut satius multo iam sit parere quietum 1127
quam regere imperio res uelle et regna tenere.
Proinde sine incassum defessi sanguine sudent,
angustum per iter luctantes ambitionis; 1130
quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque 1133
res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante. 1135
Ergo regibus occisis subuersa iacebat
pristina maiestas soliorum et sceptra suberba,
et capitis sumni praeclarum insigne cruentum
sub pedibus uulgi magnum lugebat honorem;
nam cupide conculcatur nimis ante metutum. 1140
Res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
Inde magistratum partim docuere creare
iuraque constituere, ut uellent legibus uti.
Nam genus humanum, defessum ui colere aueom, 1145
ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
Acrius ex ira quod enim se quisque parabat
ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
hanc ob rem est homines pertaesum ui colere aeuom. 1150
Inde metus maculat poenarum praemia uitae.
Circumretit enim uis atque iniuria quemque
atque, unde exortast, ad eum plerumque reuertit,
nec facilest placidam ac pacatam degere uitam
qui uiolat factis communia foedera pacis. 1155
Etsi fallit enim diuom genus humanumque,
perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
aut morbo delirantes protraxe ferantur
et celata <acta> in medium et peccata dedisse. 1160
Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
peruolgarit et ararum compleuerit urbis
suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
quae nunc in magnis florent sacra rebu locisque,
unde etiam nunc est mortalibus insitus horror 1165
qui delubra deum noua toto suscitat orbi
terrarum et festis cogit celebrare diebus,
non ita difficilest rationem reddere uerbis.
Quippe etenim iam tum diuom mortalia saecla
egregias animo facies uigilante uidebant 1170
et magis in somnis mirando corporis auctu.
His igitur sensum tribuebant propterea quod
membra mouere uidebantur uocesque superbas
mittere pro facie praeclara et uiribus amplis.
Aeternamque dabant uitam, quia semper eorum 1175
suppeditabatur facies et forma manebat,
et tamen omnino quod tantis uiribus auctos
non temere ulla ui conuinci posse putabant.
Fortunisque ideo longe praestare putabant.
quod mortis timor haud quemquam uexaret eorum, 1180
et simul in somnis quia multa et mira uidebant
efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
Praeterea caeli rationes ordine certo
et uaria annorum cernebant tempora uerti
nec poterant quibus id fieret cognoscere causis: 1185
ergo perfugium sibi habebant omnia diuis
tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
In caeloque deum sedes et templa locarunt,
per caelum uolui quia sol et luna uidetur,
luna dies et nox et noctis signa seuera 1190
noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes,
nubila sol imbres nix uenti fulmina grando
et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum, talia diuis
cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! 1195
Quanto tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
uolnera, quas lacrimas peperere minoribu nostris!
Nec pietas ullast uelatum saepe uideri
uertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
nec procumbere humi prostratum et pandere palmas 1200
ante deum delubra nec aras sanguine multo
spargere quadrupedum nec uotis nectere uota,
sed mage pacata posse omnia mente tueri.
Nam cum suspicimus magni caelestia mundi
templa super stellisque micantibus aethera fixum, 1205
et uenit in mentem solis lunaeque uiarum,
tunc aliis oppressa malis in pectora cura
illa quoque expergefactum caput erigere infit,
nequae forte deum nobis inmensa potestas
sit, uario motu quae candida sidera uerset: 1210
temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
ecquaenam fuerit mundi genitalis origo,
et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
et taciti motus hunc possint ferre laborem,
an diuinitus aeterna donata salute 1215
perpetuo possint aeui labentia tractu
inmensi ualidas aeui contemnere uiris.
Praeterea cui non animus formidine diuum
contrahitur, cui non correpunt membra pauore,
fulminis horribili cum plaga torrida tellus 1220
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
Non populi gentesque tremunt, regesque superbi
corripiunt diuum percussi membra timore,
nequod ob admissum foede dictumue superbe
poenarum graue sit soluendi tempus adactum? 1225
Summa etiam cum uis uiolenti per mare uenti
induperatorem classis super aequora uerrit
cum ualidis pariter legionibus atque elephantis,
non diuom pacem uotis adit ac prece quaesit
uentorum pauidus paces animasque secundas? 1230
Nequiquam, quoniam uiolento turbine saepe
correptus nilo fertur minus ad uada leti.
Usque adeo res humanas uis abdita quaedam
opterit et pulchros fascis saeuasque securis
proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur. 1235
Denique sub pedibus tellus cum tota uacillat
concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
quid mirum si se temnut mortalia saecla
atque potestatis magnas mirasque relinquunt
in rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent? 1240
Quod superest, <aes> atque aurum ferrumque repertumst
et simul argenti pondus plumbique potestas,
ignis ubi ingentis siluas ardore cremarat
montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
siue quod inter se bellum siluestre gerentes 1245
hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
siue quod inducti terrae bonitate uolebant
pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
siue feras interficere et ditescere praeda.
Nam fouea atque igni prius est uenarier ortum 1250
quam saepier plagis saltum canibusque ciere.
Quidquid id est, quacumque e causa flammeus ardor
horribili sonitu siluas exederat altis
a radicibus et terram percoxerat igni,
manabat uenis feruentibus in loca terrae 1255
concaua conueniens argenti riuus et auri,
aeris item et plumbi. Quae cum concreta uidebant
posterius claro in terra splendere colore,
tollebant nitido capti leuique lepore,
et simili formata uidebant esse figura 1260
atque lacunarum fuerant uestigia cuique.
Tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
quamlibet in formam et faciem decurrere rerum
et prorsum quamuis in acuta ac tenuia posse
mucronum duci fastigia procudendo, 1265
ut sibi tela parent, siluasque ut caedere possint
materiemque dolare at leuia radere tigna
et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
Nec minus argento facere haec auroque parabant
quam ualidi primum uiolentis uiribus aeris, 1270
nequiquam, quoniam cedebat uicta potestas,
nec poterant pariter durum sufferre laborem.
Nam fuit in pretio magis <aes> aurumque iacebat
propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem. 1275
Sic uolenda aetas commutat tempora rerum.
Quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
porro aliud succedit et <e> contemptibus exit
inque dies magis adpetitur floretque repertum
laudibus et miro est mortalis inter honore. 1280
Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
Arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
et lapides et item siluarum fragmina rami,
et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum. 1285
Posterius ferri uis est aerisque reperta.
Et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
quo facilis magis est natura et copia maior.
Aere solum terrae tractabant, aereque belli
miscebant fluctus et uolnera uasta serebant 1290
et pecus atque agros adimebant: nam facile ollis
omnia cedebant armatis nuda et inerma.
Inde minutatim processit ferreus ensis
uersaque in obprobrium species est falcis ahenae,
et ferro coepere solum proscindere terrae 1295
exequataque sunt creperi certamina belli.
Et primus est armatum in equi conscendere costas
et moderarier hunc frenis dextraque uigere
quam biiugo curru belli temptare pericla.
Et biiugos prius est quam bis coniungere binos 1300
et quam falciferos armatum escendere currus.
Inde boues lucas turrito corpore, taetras,
anguimanus, belli docuerunt uolnera Poeni
sufferre et magnas Martis turbare cateruas
Sic alid ex alio peperit discordia tristis, 1305
horribile humanis quod gentibus esset in armis,
inque dies belli terroribus addidit augmen.
Temptarunt etiam tauros in moenere belli
expertique sues saeuos sunt mittere in hostis.
Et ualidos partim prae se misere leones 1310
cum doctoribus armatis saeuisque magistris
qui moderarier his possent uinclisque tenere,
nequiquam, quoniam permixta caede calentes
turbabant saeui nullo discrimine turmas,
terrificas capitum quatientes undique cristas, 1315
nec poterant equites fremitu perterrita equorum
pectora mulcere et frenis conuertere in hostis.
Inritata leae iaciebant corpora saltu
undique et aduersum uenientibus ora petebant
et nec opinantis a tergo deripiebant 1320
deplexaeque dabant in terram uolnere uictos,
morsibus adfixae ualidis atque unguibus uncis.
Iactabantque suos tauri pedibusque terebant
et latera ac uentres hauribant supter equorum
cornibus et terram minitanti mente ruebant. 1325
Et ualidis socios caedebant dentibus apri
tela infracta suo tinguentes sanguine saeui,
½½in se fracta suo tinguentes sanguine tela ½½
permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
Nam transuersa feros exibant dentis adactus 1330
iumenta aut pedibus uentos erecta petebant,
nequiquam, quoniam ab neruis succisa uideres
concidere atque graui terram consternere casu.
Siquos ante domi domitos satis esse putabant,
efferuescere cernebant in rebus agundis 1335
uolneribus clamore fuga terrore tumultu,
nec poterant ullam partem redducere eorum;
diffugiebat enim uarium genus omne ferarum;
ut nunc saepe boues lucae ferro male mactae
diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere. 1340
Si fuit ut facerent: sed uix adducor ut ante
non quierint animo praesentire atque uidere
quam commune malum fieret foedumque, futurum.
Et magis id possis factum contendere in omni
in uariis mundis uaria ratione creatis 1345
quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
Sed facere id non tam uincendi spe uoluerunt,
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero diffidebant armisque uacabant.
Nexilis ante fuit uestis quam textile tegmen. 1350
Textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
nec ratione alia possunt tam leuia gigni
insilia ac fusi radii scapique sonantes.
Et facere ante uiros lanam natura coegit
quam muliebre genus (nam longe praestat in arte 1355
et sollertius est multo genus omne uirile),
agricolae donec uitio uertere seueri,
ut muliebribus id manibus concedere uellent
atque ipsi pariter durum sufferre laborem
atque opere in duro durarent membra manusque. 1360
At specimen sationis et insitionis origo
ipsa fuit rerum primum natura creatix,
arboribus quoniam bacae glandesque caducae
tempestiua dabant pullorum examina supter;
unde etiam libitumst stirpis committere ramis 1365
et noua defodere in terram uirgulta per agros.
Inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
temptabant fructusque feros mansuescere terra
cernebant indulgendo blandeque colendo.
Inque dies magis in montem succedere siluas 1370
cogebant infraque locum concedere cultis,
prata lacus riuos segetes uinetaque laeta
collibus et campis ut haberent, atque olearum
caerula distinguens inter plaga currere posset
per tumulos et conuallis camposque profusa; 1375
ut nunc esse uides uario distincta lepore
omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
arbustisque tenent felicibus opsita circum.
At liquidas auium uoces imitarier ore
ante fuit multo quam leuia carmina cantu 1380
concelebrare homines possent aurisque iuuare.
Et zephyri, caua per calamorum, sibila primum
agrestis docuere cauas inflare cicutas.
Inde minutatim dulcis didicere querellas,
tibia quas fundit digitis pulsata canentum, 1385
auia per nemora ac siluas saltusque reperta,
per loca pastorum deserta atque otia dia.
[sic unumquicquid paulatim protrahit aetas
in medium, ratioque in luminis erigit oras.]
Haec animos ollis mulcebant atque iuuabant 1390
cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
Saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
propter aquae riuom sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora habebant,
praesertim cum tempestas ridebat et anni 1395
tempora pingebant uiridantis floribus herbas.
Tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
consuerant; agrestis enim tum Musa uigebat.
Tum caput atque umeros plexis redimire coronis
floribus et foliis lasciuia laeta monebat, 1400
atque extra numerum procedere membra mouentes
duriter et duro terram pede pellere matrem;
unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
omnia quod noua tum magis haec et mira uigebant.
Et uigilantibus hinc aderant solacia somno, 1405
ducere multimodis uoces et flectere cantus
et supera calamos unco percurrere labro;
unde etiam uigiles nunc haec accepta tuentur
et numerum seruare genus didicere, neque hilo
maiorem interea capiunt dulcedini fructum 1410
quam siluestre genus capiebat terrigenarum.
Nam quod adest praesto, nisi quid cognouimus ante
suauius, in primis placet et pollere uidetur,
posteriorque fere melior res illa reperta
perdit et inmutat sensus ad pristina quaeque. 1415
Sic odium coepit glandis, sic illa relicta
strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
Pellis item cecidit uestis contempta ferinae;
quam reor inuidia tali tunc esse repertam,
ut letum insidiis qui gessit primus obiret, 1420
et tamen inter eos distractam sanguine multo
disperiisse neque in fructum conuertere quisse.
Tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
exercent hominum uitam belloque fatigant;
quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. 1425
Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
terrigenas; at nos nil laedit uest carere
purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
dum plebeia tamen sit quae defendere possit.
Ergo hominum genus incassum frustraque laborat 1430
semper et <in> curis consumit inanibus aeuom,
nimirum quia non cognouit quae sit habendi
finit et omnino quoad crescat uera uoluptas;
idque minutatim uitam prouexit in altum
et belli magnos commouit funditus aestus. 1435
At uigiles mundi magnum uersatile templum
sol et luna suo lustrantes lumine circum
perdocuere homines annorum tempora uerti
et certa ratione geri rem atque ordine certo.
Iam ualidis saepti degebant turribus aeuom 1440
et diuisa colebatur discretaque tellus,
tum mare ueliuolis florebat <nauibus altum>;
auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
carminibus cum res gestas coepere poetae
tradere; nec multo priu sunt elementa reperta. 1445
Propterea quid sit prius actum respicere aetas
nostra nequit, nisi qua ratio uestigia monstrat.
Nauigia atque agri culturas moenia leges
arma uias uestes <et> cetera de genere horum,
praemia, delicias quoque uitae funditus omnis, 1450
carmina picturas, et daedala signa polita,
usus et impigrae simul experientia mentis
paulatim docuit pedetemptim progredientis.
Sic unumquicquid paulatim protrahit aetas
in medium ratioque in luminis erigit oras: 1455
namque alid ex alio clarescere corde uidebant,
artibus ad summum donec uenere cacumen.